L I B. ARBITRII. 109
tur ablata est etiam post peccatum et in animacaptiva sub peccato voluntati facultas illa, quaipsa agit, quod agit, dum se ipsam determinat,estque electione libera causa actus fui sive bonisive mali ad meritum vel demeritum, praemiumvel poenam. Fides catholica , sunt verba S. Au-GUSTINI, *) neque liberum arbitrium negat, fivead bonum ßve ad malum: neque tantum ei tribuit , utfine gratia Dei valeat aliquid.
Impugnavit autem acerrime S. Pater in Pe,lagianis et Semipelagianis libertatem illam , quamVocant aequilibrii, ac si homo lapstis tanta adbonum aeque ac ad malum polleret indifferentia:Parique momento , ut Semipelagianorum mentemexplicat S. Prosper in epistola ad S. Augus-tinum, animum se vel aavitia, vel ad virtutes mo-vere , quam bona appetentem gratia Dei foveat , ma-la sectantem damnatio iusta suscipiat. Palam hinciit, Semipelagianos adiuvantem tantum non prae-venientem gratiam agnovisse, hanc vim inferrelibero arbitrio rati : quasi vero omnium rerumprima causa officeret activitati rerum creatarum,earum, quas ratione et voluntate pollentes liber-tate arbitrii instruxit, ut non possit nisi cum dis-pendio huius tantae praerogativae, ac perfectio-nis in rebus creatis summae, proxime ad divinas-
*) Efist. CCXfi.