Buch 
Iansenisticarum controversiarum ex doctrina S. Augustini retractatio / auctore Martino Gerberto ... abbate ...
Entstehung
JPEG-Download
 

CONTR. JANS. CAVS. FINIT.

T4X

C A P V T X.

Controversiarum Jansenisticarum causa legitimoiudicio finita ,

Sisto hic iam pedem , horretque animus cumJansenistarum placitis contendere , quem conti-nuo Inculcant, amorem Dei, quem illi nihilminüs quam amabilem, ne quid gravius dicam,nobis sistunt. An S. Augustinus se nobislibb. Confessionum exhibet Dei amantem, qua-lem nobis Ouesnellus in suis reflexionibus ,Deum, ut unice ametur, repraesentat? Emol-lire quidem omni contentione studuit praetextuamoris, verborum lenociniis, atque ad pieta-tem composito stilo Quesnellus sub pelle ovina,quos Jansenius sub lupina ferocius, crudeliusquetuitus est in suo Augustino errores, quinque pro-positionibus contentos, qui testimonio Bossuetifiunt totus liber Jansenii, praeterquam ubi sibiipsi contradicit. His ad fidelium desperationemadiunxit Arnaldus severitatem disciplina in ad-ministrandis praesertim sacramentis poenitentia:,et Eucharistiae. Ego vero iis me contineo con-troversiis Jansenisticis , quae sunt hseresi Pela-gianse oppositae , quam totius Ecclesiae iudiciotam strenue ac invicte debellavit, deiecitque S.Augustinus. Unumsuperest, ut ii, qui omnium