Buch 
CL. Petri Antonii Michelii Catalogus plantarum horti Caesarei Florentini / opus postumum iussu societatis botanicae editum, continuatum, et ipsius horti historia locupletatum ab J. Targonio Tozzettio ...
Entstehung
Seite
XXX
JPEG-Download
 

«e( xxx )&*

sciam, typis editum prostat. Effigies tanti Viri con-spicitur Pisis in vestibulo Horti Academici.

Liceat modo ab oblivione hominum, atque a si-lentio vindicare merita Optimi Viri, & praecipui O-sabonae Amici, cui Agricultura Etrusca, Hortusque no-ster plurimum debent. Augustinus is est e FlorentinaPatricia Ricciorum, vulgo dei Riccio, Familia, qui Domi-incanorum coetui se se addixit, & suavissimis moribusmultiplicem Doctrinam coniunxit. Potissimum auremsese devovit Agriculturae Studio, in quod per trigintacirciter Annos toto animo incubuit, latifundiis Coe-nobii fui D. Mariae Novellae praefectus. Iamveropraecepta theoretica, quae diuturna observatione col-legerat, & crebra experientia comprobaverat, in publi-cam utilitatem proferenda ratus, vastum Opus Geopo-nicum conscribere orsus est A. MDLXXXXV.; sed adumbilicum perducere non valuit, & in adversariis re-liquit, nam Aetatis A. LVII. e vivis sublatus est A.MDLXXXVIII. die XVIII. Decembris. In Monito adLectorem ait se Opus illud in quatuor partes secare-,proposuisse, quarum prima Agriculturam Prafticam, al-tera Theoricam , tertia Florilegiutn , quarta Pomarium ,complecteretur. Prima, Agricultura nempe Experimen-ta/is, seu Pratica, ad dimidium fere usque perducta,exhibet Alphabeti serie digesta Praecepta Geoponicauniversalia, historiam & rationem culturae plurimarumPlantarum, ac descriptionem instrumentorum, quibusAgrorum & Hortorum cultura nitorque procurari pos-sit. Theoremata sane continet fecunda, praxes, 8ccautiones Etrusci Soli Coelique genio accomodatas;verum scriptionis genus adeo prolixum, adeo incom-ptum est, ut Lectoribus fastidium subinde creare pos-sit. Accedit quod Riccius tam crebro dicendorum se-riem parergis plerumque incongruis abrumpit, & le-vissima qualibet occasione abrepta narrationes praelon-gas