*£( LXIV )AN
* Iis praemissis, quae ad Horti historiam pertinent, ali-qua modo subnectenda sunt ad Michelianum hunc Librumspectantia. Prima eius pars, Catalogus scilicet Plantarumquae in hoc Horto colebantur A. MDCCXXXVI a Mi-ehelio conscriptus, iam ab A. MDCCXXX1X. typis ex-pressa iacet. En vobis, Rei Herbariae Studiosi, unam emagno Naufragio Tabulam, en Vobis, opusculum quodCl. Auctor praepropera heu! nimis morte interceptusabsolvere non potuit. Quum enim quotidie immensis,& maioris momenti Operibus insudaret, ut Publicoprodessent quae privatus invenerat, & ut fidem OrbiLitterario datam persolveret, in Aestatem insequentemdistulerat observationes plurimas, sine quibus Catalo-gus hicce perfici non poterat. Hoc Vos scire oportuit,ut aequius indicium ferre possitis de Viro Optimo, cuiUrbs nostra, & Resp. Litteraria universa plurimum-,debent.
Hoc Ego Opusculum ad editionem parare i ussus aSocietate Botanica, perpaucis tunc Libris instructus,& Clinicae Studiis, ac Bibliothecae Magliabechianaecura distractus, operam omnem impendi, ut minussquallens, minusque incomptum in publicum prodiret.Subsecivis itaque horis lacunas plures, quibus antigra-phon scatebat, complere conatus sum, institutis, con-tinuatisque iisdem observationibus, quas memineram-.Immortalem Michelium sibimet proposuisse perficien-das. Nomina item CL. circiter ex iis Plantis, quibusin ultimo suo Itinere per Venetam potissimum Ditio-nem instituto collectis Hortum ditaverat idem Praece-ptor meus Amantissimus, suis locis subinde inservi;ac nonnullas rariores Plantas descripsi, & in aes incidicuravi. Commodis denique Tyronum inserviens, adiecinomina in Officinis Pharmaceuticis, & apud Vulgususitatiora. Consului potissimum Opus Botanicum Ce-lebris Caesalpini , iqui Etruscas Plantas in natali sede a
se