E LXVII )£#>
mihi fuit; quapropter ea quae ipse adieci asterisco di-stinguenda curavi.
Unum adhuc monendi supersunt Aequi Lectores,quod nempe si videant Mkhelium in conficiendo Cata-Jogo hoc, exactissimas Clarorum Botanicorum recen-tiorum, Vaillantii praesertim, Boerahavii , ac Dilleniiobservationes sequutum, in nonnullis Plantis descri-bendis a novis eorumdem Methodis discessisse, & ve-tustiora Tournefortii nomina usurpasse, id non Micheliiinconstantia quadam admissum putent, vel quod ipseparvi fecerit labores Doctissimorum Virorum, quibusplurimum se debere lubens fatebatur; sed potius pro-perandi studio tribuant, ac spei cuidam ultimae manusoperi admovendae. Ego autem de iis variandis non_*adeo sollicitus fui, tum ut quam minima mutatio inantigrapho fieret; tum etiam quia non plane tunc me-mineram, an aliquid super his peculiariter observassetac ad notasse t Michelius in reliquis suis Operibus, in qui-bus characteres etiam Novorum quorumdam GenerumPlantarum in hoc Catalogo subinde constitutorum gra-phice descripserat; quemadmodum in Appendice fusiusadnotavi.
Quum interea A. MDCCXXXIX. Michelii univer-sam Physicam supellectilem, Bibliothecam, & Manu-scripta coemerim, ac evolvere inceperim, facile ani-madverti Catalogum hunc Michelianum , typis paulopridem descriptum, mendis nonnullis scatere, veritu-squc sum ne macie sua Lectoribus parum se se commen-daret, & Auctore suo minus dignum videretur. Qua-propter recensendum, & rursus ad incudem revocandumratus, Appendicem ei attexere constitui A. MDCCXL.,qua vulnuscula sanarem, & inopiam supplerem; & qua,fateor, sperabam posse me specimen aliquod dare pro-fectus, quem habueram in Rei Herbariae studiis Michelioduce per octo Annos excultis. Obstitit tamen votis
§ § 2 meis