CARMINUM L I B. I. j*Luctati ruere , ac ripis advertere proramIncassum- Terras fluctu crescente receduntLongius ex oculis, vincitque procella laborem.Cedimus, exclamant, quando tua certa voluntasVisque invicta jubet, rerum summe arbiter Sc rex:Devotumque tibi nil jam mactare moramurHocquodcuniq; caput, sacroque aspergere fluctusSanguine. Sed easdem vindex ascribere parceImmeritis : tua quos faciunt mandata nocentes.Hascubi dicta, levant dextris; & puppis ab altoPraecipitem mittunt , aversi lumina, vatem.Atque cadente illo coeli furor omnis & unda:Concidit: arridet flatu levis aura secundo»
Et desperatam promisit reddere Tarsum.
Tum vero magna obsesti formidine mentemVectores, sibi tot monstris & sospite vitaExpertum, cultu venerantur supplice numen :Cumque suo tandem portu successerit alnus,Votivis spondent cumulare altaria donis.
Immenso interea torquens sub pectore fluctus,Acta Dei nutu pistrix sectatur JonamGurgitibus mediis luctantem & vana moventemBrachia ; deprensumque immani sorbet hiatu.Non tamen & sxvoS' membris infigere dentesAusa fuit, metuitque suam contingere prasdam.Tres adeo soles totidemque ex ordine noctesCreo inclusum utero perhibent servasse sub undis»Ne tamen ah! tantis incredula demere rebusCorda fidem sperate, idem qur testis & auctorAstrivt, & toto juratus numine firmat.
Quid faciat vi-vo portatus carcere vates ,
Inque suo spirans tumulo, pontique furoremNaufragio elapsus ? Dominum lenire precandoAggreditur, vota afflicto quando una supersunt:
Et templum oranti piscis fuit. Horrida quanquaiaMonstrorum facies, & plurima noctis imago-