x 4 x JO. COMMTRII
Agnoscis juvenem» cui coelo allapsa columbaDat plausum ingentem pennis tonitruque serenoBlanditur, natum appellans, vox missa per auras !Mcitali ; deus , ipse deus sub corpore numenDissimulans, sacro dignatur gurgite tingi»Misceturque reis insons. Quid dulcis amantemBJcn cogit pietas ! Tu vero perfice jussusGrande ministerium. Veniet tibi nomen ab illoEaptistatque attas mirabitur omnis honorem. *Incesto ante tamen debes crudele tyrannoludibrium. Video mensas , quas potus equinoSanguine Massagetes, Hyrcanique accola pontiHorreat. Heu ! fractos lasciva puella per artemEmollire gradus , & brachia docta movereAd numeros , madida saltatrix satvit in aula:Turpis & in pretium ludi petit impia mortemVatis : marmoreaque caput cervice recisumBert disco infandas gratissima munera matri.
Hqc vultus,"primaque oculos in morte natantes,.Oraque, adhuc tacita venerem damnantia voceIllicitam, digitis tractare immitibus audet:
Dira & pungit acu, vetitos ne turbet amores;
Terrificamque jubet servare silentia.linguam.
Atque hic singultu verba interclusa relinquens-Thesbites, redit Elysias non Ixtus ad umbras..