P R/EF AT 10.
xi
Omnem dedi operam, ut erroribus immunes essent calculi; omnes iterum iterumquesunt repetiti; nulla aequationum & correctionum, quas recentior docet astronomia, est neglecta.
Plerumque mos est Astronomis solummodo observare planetas in oppositione & con-junctione cum sole, & illo temporis momento indagare errores tabularum. Oppositiones &conjunctiones contingunt semel quotannis. Hinc comparationes rarae & in perpaucis orbita-rum punctis instituta.». Decrevi autem per longiora temporis spatia planetas observare. Pertres annos elapsos 17Z1, 1782 & 1783 ad calculos vocavi & cum tabulis comparavi 61 locaSaturni, 65 loca Jovis, 36 loca Martis, 52 loca Veneris, licet ne dimidia quidem observatio-num pars ob gravitatem laboris sit subducta. Per tot & tam diversa planetarum loca tabularumerrores exactius indagantur, & tabula: facilius & certius emendantur.
Jam facta: comparationes commonstrant errores longitudinis Saturni Halleyanos mi-nores esse Landianis, & decreviste per hos tres annos. Errores Jovis in longitudine Halleyaniitidem Landianis minores, valde sunt exigui, & dimidio minuto primo plerumque minores.Errores longitudinis Martis in tabulis Halleyi per annum 1781 fere aequales fuerunt; anno au-tem 1783 aucti quidem sunt, sed regulariter satis decreverunt a 6' gi" ad -J- 2' 26".Hujus planette errores in tabulis Dom. de la Lande multo sunt minores, & decrescunt a— 3'29" ad — 1' 41". Loca Veneris, inprimis prope conjunctionem inferiorem exactius reprae-sentant tabulae Dom. de Ia Lande, quam Halleyanae.
Emendatio tabularum planetarum > earumque evectio ad eum fere certitudinis gra-dum , quo situs fixarum est determinatus, magnam utilitatem rei nauticae inprimis afferret;tunc enim distantia lunae a plancta aeque ac distantia luna: a fixis ad determinandum longitudinemmaris adhiberi posset. Multo certior & facilior nautis tum redderetur observatio, utpote pla-netae, lumine clariore fulgentis, distantia a luna observari postit diluculo & crepusculo, quotempore valde lucidus & distinctus est horizon. Noctu aurem propter horizontis obscuritatemdifficulter capiuntur altitudines lunae & fixa:, una cum distantia simul observanda. Astronomo-rum Interesse arbitror, ut augeant objecta, ut multiplicent media praestantisiinue distantiarummethodi, quam primus excogitavit Edmundus Halley, sed perfecit, auxit, & ad usum nauta-rum deduxit Clarissimus Nevil Mafkelync.
Tabula: Halleyance Jovis, correcta: perturbationibus Lambertinis, & tabulae Landi-ana: Veneris videntur adeo perfecta, ut longitudini invenienda: possint inservire. Experientis-simus Doni. Paulus de Löwenörn, in classe Regia Centurio, egregio cum successu complunmahujus rei fecit experimenta in'itinere maritimo, quod anno proxime elapso in Indiam occiden-talem suscepit, horologia maritima heic constructa examinaturus. Ope distantiarum lunae aVenere & Jove longitudinem navis intra errorem f gradus semper determinavit.
b 2
Haec