Cap. I. HISTORIA OBSERVATORI!.
xv
cerpta Bartholini in Galliam apportavit (g), ubi ea in typographia Regia evulgare voluit ea ta-rnen lege, ut pree sationem & introductionem conscriberet Er annus Bartholinus , qui tantam-illis in ordinem redigendis dederat operam. Testatur Celeberrimus Dom. de la Lande se vi-disse paginas octoginta sex impressas, ac observationes ad annum i§g2 usque continentes. Postmortem autem Mtecenatis Colbert & Astronomi Ricard editionem esse suspensam suspicatur (h).Retentis excerptis & apographis Erasmi Bartholini, autographa Tychonis in Daniam remitticuravit Dom. de la Hire (i). Apographa observationum Tychonis, qute cum excerptis Bar-tholini contulerat Dom. de l'lsle , in Bibliotheca maritima Parifiensi sunt reposita. Hxc apo-grapha continent quoque observationes ante 1582 & anno 1593 factas, nec non cometarumobservationes, qme omnia in Albertii Curtii historia coelesti desiderantur. Observationes Ty-chonis, anno 1593 susceptas, scriptis academiae scientiarum Parifiensis inseruerunt ClansiimiAstronomi Dom. de la Lande (k) & Dom. Je nur at ( 1 ).
§> 4 .
Audiamus ipsum Tychonem de suis manuscriptis verba facientem in Mechanica astro-nomiae instauratae pag. yg. P eraSlce sunt , inquit, hac ratione 21 annorum sedula observa-tiones , quas primum in magnis voluminibus conscriptas postea seorßm insingulos libros,pro quolibet nimirum amio distribui cT ad mundum describi curavi; idque tali ordine per-egi-, ut stella fixa seorfim, quotquot illo anno denotata suere, suum haberent locum. Pla-net a vero omnes proprium peculiariter diflinSlum incipiendo a Sole ef Luna & per reli-quos quinque Planetas transeundo usque in Mercurium. Patet ergo magnum astronomutnmanu scripta sua in duas distinxisse classes. Prima classis continet volumina magna & diaria ob-servationum, quie Keplerus (Je nova stella Cygni pag. i§8) vocat protocolla & moles indige-stas observationum, uti illae singulis noctibus conscriptae fuerunt sine ordine. Altera clastls ma-nulcriptorum Tychonicorum e diariis est excerpta, & continet observationes juxta stellarum &planetarum ordinem digestas, calculis etiam subjectas, tabulis alphonsinis, & copernicanis com-paratas & ad mundum descriptas, quam classem excerptorum nomine insigniemus.
Alio
(g) Ouvtages de Mathematiques par Mr. Picard. Voyoge d’Uranibourg. pag. 67. Vide quoque chi-
rographum Dom, Picard in supplemento historiae coelestis Tychonicae Bartholiniano nunuicriptopostea describendo. ,
(h) Astronomie par Mr, de la Lande Tom. I Lib 2 pag. 198
(i) Histoire d’ Astronomie moderne par Mr Bailly Tom. I. pag. 724»
(k) Meinoires de 1 ’Academie des 1 'ciences de Paris 1757. pag 411.
( 1 ; Meinoires de 1 ’Acadeinie 1763 pag 100.