Buch 
Marii Lupi canonici Bergomatis De notis chronologicis anni mortis et nativitatis Domini nostri Iesu Christi dissertationes duae
Entstehung
JPEG-Download
 

72 Dissertatio I.

& L. Verum nequaquam fuisse primos, qui Romanum Impe-rium pariter administrarent. Non ergo nocet ProconsulariImperio Tiberii, Spartiani auctoritas . Quae de novo Princi-patu , de Livig metu , obiici praeterea solent ea sunt optimoa Pagio , Pezronio , Honorato refutata; ut nihil nunc mihiaddendum videatur, nisi forte illud: quamquam Livia multummetueret Tiberio ; Tiberium tamen pace omnium regnasse ,quod nequaquam futurum fuisse est credibile, ut sileret Popu-lus , ut turbas non concitaret, ut primum Imperatorem juroquodam successionis sibi imponi, perpetua servitute hoc pactoasserta, pateretur, nisi hoc jamdiu passus esset, Augustoquovivo Tiberius equum omnino illi jus , potestatemque habuisset.Atque ad Augusti sapientiam ( fuit enim vir ille prudentis-simus) spectasse videtur, qui Populi Romani sensa, atque inge-nium noverat, quem Regem pati non posset, ita in posterumTiberio consulere, A publice omnium quieti providere.

Restat ut de altera controversia aliquid dicamus; an ve-risimile sit S. Lucam ab anno, quo hanc potestatem Tiberiusobtinuit ejus Imperii annos numerasse; hoc vero, primo illoconstituto , sequi omnino videtur; cur enim non sit verisimilenumerasse ab eo tempore, quo vere Tiberius coepit imperare ?At enim Imperii annos nemo sic numeravit? Hoc est invictum,ut putant telum illud, quod contra nos Adversarii intorquent;quibus respondet Honoratus a S.Maria, & Schelstratus (a), pro-feruntque Clementem Alexandrinum (b) , qui ImperatorumRomanorum annos recensons primum Tiberio annos 22. Im-perii, & aliquot mensos tribuit; deinde juxta aliorum compu-tationem annos 26. cum scx mensibus; & licet utrosque com-putatos fuisse indicet a morte Augusti; nullum tamen dubiummihi est , inquit Schelstratus quin computati fuerint a tempore^Proconsularis Imperii . Si enim Veteres illi computassent annosTiberii a morte August i necessario non circa initium Imperii Tibe~riiijed circa finem ejus discordes fuistent ; cum tamen apud omnesfemper constiterit, quo Consul at u,& tempore Tiberius-obiit . De-inde addit prophanos Scriptores discordes fuisse de Imperii Ti-berii initio; S. autem Lucam , quod non Rome, sod in Pro-vinciis Evangelium scripserit, recte existimari computasse Im-periumTiberii a suscepto Proconsulari Imperioutque ideo non

illud

( 1 ) loc cit.

(I) lib.i.Stvom.