Buch 
Ioannis Adolphi Wedelii ... Propempticon Inavgvrale De Machina Pro Dirigendis Tvbis Astronomicis Emendata IV
Entstehung
JPEG-Download
 

s

_«e (o) i« __

Tandem dilectissim« matris iussu, anno mdccxxviii Sa-lanam nostram accessit, & Pro rectore 1 .1. Magnifico, Viro sum-me Reüerendo, D. D. Walchio, d. XV. Nouembr. in ciuiumAcademicorum numerum receptus fuit.

Hic primo Mathesi atque Physicae, duce genero meo ca-rissimo, Dn. D. 'Hambergero, operam dedit, deinde medicastractauit disciplinas.

Prseunte illustri Consiliario aulico D. D. Teichmetero,in Botanica, Anatomia & Chirurgia, profectus fecit laudabiles,eiusque artificiosis sectionibus,& demonstrationibus,cadauerum,

diuersi generis, diligenter adfuit.

Ab Excellentissimo Dn. D. Hilschero Pathologiam, at-que Semioticam, tam generalem,,quam specialem, cum emo-lumento -hausit.

A supra laudato Dn. D. Hambergero, itidem Chimiam,Anatomiam, Physiologiam , Pathologiam, Semioticam, Me-thodum Medendi,Materiam mgdicam,Artem formulas prüfen*bendi, & Chirurgiam, non minori cum fructu percepit.

:Mea quoque haud neglexit collegia, sed eadem de Cura-tione Fluxionum, Tumorum, Vlcerum, Vulnerum, Febrium,itemque morborum reliquorum malae conformationis, vt & deMethodo medendi, sedulo frequentauit.

.Cumque nihil fuperesset, quam vt fructus diligentiae fu«perciperet, honores Doctorales modeste petere, haud dubitauit.Honesto suo desiderio locum dedit Facultas nostra, &, explora-tione decenti facta, aptum eundem iudicauir,vt specimen in-augurale publicum .exhiberet, & sub meo praesidio supra lau-datam dissertationem d. xvi. Octobr. defenderet.

Igitur, vt Magnificus Academi« Pro-Rector, IllustrissimiComites, Patres Academi« Excellentissimi, Hospites omniumordinum honoratissimi, decus ac splendorem huic actui pr«-sentia sua conciliare velint, ea,qua decet, obferuantia, submisse,pfficiose, & humanissime rogo atque contendo. P.P. sub :sigillo Facultatis d. x. Octobr. m dcc xxxiv.

(L.S.)