Buch 
Io. Frider. Weidleri De Praesenti Specvlarvm Astronomicarvm Statv Dissertatio
JPEG-Download
 

-AS ( 4 ) L4Z-

praxin astronomicam amplissimam, ac perdifficilempepererunt. Ardaus enim labor est, fabricare ido-nea experimentis in coelo capiendis organa, eadem-que subtilibus et accuratis diuisionibus perficere, diumultumque, et plerumque noctu astris notandis, et-iam cum ualetudinis periculo, inuigilare, tum diffu-sissimorum calculorum fastidia ferre, et postea de re-rum implicatissimarum ordinatione, ac totius mun-dani systematis forma meditari, quae quidem omniaad opus negotiumque astronomi spectant. Cum ita-que recentior haec aetas plures astronomiae patro-nos tulerit, qui de praxi, quam dixi, astronomica,atque adeo de tota siderum scientia, promonenda, se-rio laborarunt, eumque in finem in speculas aslrono-micas, et instrumentorum, quibus opus habent ob-seruatores, supellectilem, magnos fumtus impende-runt, mihi uero fortuna fauerit, ut uaria obferuato-ria, quae uocantur, frequentare, et exercitationibusuranicis aliquamdiu interesse potuerim, putaui hocipsum de speculis , in quibus hodie praxis astronomica floret,argumentum, nouis, quas prozessiern auspicaturussum, in astronomiam praelectionibus aptissime prae-mitti posse. Sequar autem seriem annorum, quibusuraniae habitacula fundata sunt.

Prima, post splendidae arcis Vraniburgi, aTycho-ne Braheo in infula Huenna conditae, cuius hodiene uestigium quidem fuperest, (teste Vicardo, Voyaged Uranibourg ) exordium, Specula Europaea Hafniae ere-cta est, fapientissimis Christiani II. RegisDano-rum, auspiciis. Nimirum prope Collegium Regium