Buch 
Io. Frider. Weidleri De Praesenti Specvlarvm Astronomicarvm Statv Dissertatio
JPEG-Download
 

m (7) M-

" ' > ^ ^ ' 7 " 11 1

quendae ansam praeberent , fi senjuum perceptiones et ma-nuum operationes pariter eßent sitbtiles , ac oculi sunt ad ui-dendum perspicaces . Praeterea postmodum quadrantemmeridionalem, eiusdem radii cum sextante comparauit,in quo robur ac soliditatem ipse desiderabat. Ita-que tandem arcum muralem firmauit, cuius diuifionemet fabricam Abrabamus Sbarpius t Flamstedii in ob fer-liando socius, perfecit, constitit idem centum et ui-ginti libris anglicanis, et opera 14 mensium, eodem-que per triginta annos usus est, pro condendo catalo-go fixarum, descriptio copiosior legitur in Hißoriacoelesti Britann. Volum. III. p. 107. Quae nunc comme*moraui, Grenoviensis Obseruatorii ornamenta, re^giis impensis comparata erant. Enim uero cum an-no 1719. d. 31. Dec. fatis concederet Flamstedius, etuidua eiusdem domum uacuefaceret, instrumentaquoque praecipua, tanquam ad hereditatem maritifui spectantia, sibi uindicauit, tamque male tractauit,ut fere successori inutilia uiderentur. Itaque Edmun-dus Halleius, uirsuo merito magnus, cui post obitumFlamstedii, obseruatoris regii honorifica prouincia ob-tigit, necessitate compulsus fuit ad uaria noua orga-na comparanda. Praestantissimum est quadrans mu-ralis , de quo hic aliqua referenda duxi. Scilicet inangulo hortuli, qui obferuatorio contiguus est, sini-stro, parua domus, alta circiter 20 pedes, posita cerni-tur, in cuius medio murus solide fundatus, 2 pedescrassus, 10 p. longus et 13 pedes altus, ex optimo du-ristlmoque lapide quadrato Portlandico, coagmen-tatus, super linea meridiana, consistit, et ab utraqueparte in muro aliquot ferra cochleatis capitibus inserta

haerent.