Buch 
Io. Frider. Weidleri De Praesenti Specvlarvm Astronomicarvm Statv Dissertatio
JPEG-Download
 

_ rn (iy) &F __

diuisus, qua ratione gradus lextantis singuli in 360.

4 1440 partes secantur. Telescopium duplexloco dioptrarum imponitur. Praeterea duo arcussemicirculares dentati, tympanisque inserti, cum pon-deribus duobus plumbeis, applicati sunt, ut in quo-cunque situ instrumentum stabile retineatur, ut com-modius per telescopia 'stellae adspici queant. Coe-perunt etiam similem sextantem, radii 6 . pedum, com-ponere, cuius fabrica fere absoluta est. Sed quoaddentes limbo additos, quos etiam in Heueln machi-nae coelestis parte secunda memini me figura reprae-sentatos uidisse, dubius adhuc haereo, utrum iis tu-to uti liceat. Perfectam enim dentium spirarumque co-chleae crassitiem, ac distantiam, uix lima sua praestareartifex potest. Forsan idem sensit, et experimentiscompertum habuit, Castinius, qui talem graduumpartitionem in Obseruatorio regio Parisiensi non ad-misit, led minutorum primorum determinatione con-tentus esse maluit. Extant praeterea in specula Lugdu-nensi telescopia aliquot longa et breuia, et fulcimenta,quibus apte innitantur, obferuationibusque instituen-dis praecst Celeherr. Dn. Grauensandius , Matheseos inlaudata Academia Professor. Inter astronomiae ad-minicula, quae Lugduni extant, referri quoque debetsphaera armillaris copernicana automatica pretiosissi-ma, diam. 5. ped. quae aSheperi Senatoris Roterodamen-sis heredibus donata est. Asseruatur in pergula fenestrisundique perspicua, in Bibliotheca publica Lugdunensi,et prostat de eadem peculiaris descriptio, quae curi-osis huius machinae spectatoribus offerri solet.

Obseruatoria, quae hactenus commemoraui,iam superiore leculo floruerunt. Restat,,ut de iis»

C quae