V¥'-
ipV^ri
.f JFÜ
niliY^fi-TTTsniTTli
em
v
'(HlUflHlMftUÜ
iltVmlffl*
msi
K3SI
UBimWUIH^
A. i^.
Vando Gajsendus antiquitatem Astronomiae Mundo coaeuamasserturus, praes at. ad Vitam Tychonis, Principio indubium ,ait , 'Videtur, aliquam rerum coeleftium obferuationem non mi-nus esse, quam ipsam hominum originem , antiquam ; siquidemtam praeclarum eSl tantique c vfus spectaculum , quod exhibe-tur coelitus , <vt esse homines non potuerint , et non habere ocu-_ los ad id obferuandum intentos ; commode ad huius senten-tiae conUrmatuncm succurrit, quod primis statim annis a condito Mundo, Ecli-pses Solis et Lunae , procul dubio non in-frequentiores, ac hodienum quotan-nis, extiterint, quae prae aliis coeli phaenomenis animos hominum in admira-tionem rapere et ad siderum contemplationem inuitare solent. Keplerus laneex suis hppothesibus , Tabb. Rudolpu. Praecepi, i38 , ad ipsum Creationis mo-mentum totalem incidere debuisse Eclipsin Solis in Aethiopia pronunciat, cumjoco ad marginem addito : Ergo, inferat Aftrologus> nigri Aethiopes. Nec mi-rum etiam est, si , quod experientia deinceps docuit, horum spectaculorumexcellentia quosdam homines eo prorsus abripuit, vt in certa loca, ab homi-num strepitu remota, eaque cumprimis excelsa , recederent, vbi imperturbatatranquillitate coeli miracula intueri, rimari, et, quae notatu digniora inuenis-sent, ad posterorum memoriam, in immensam generis humani vtilitatem, trans-mittere possent. Tametsi vero ad fidem huic asserto fociendam iam non com-memorare placet, quod Schrekenfuchfius , praes at. ad Ptolemaei Almageßum ,de Filiis Lamecb scribit, quod insomnes duxerint totas noctes in altißmis monti-bus, atque Siderum ‘varios motus laboribus indefesfis contemplati sint; siquidemapud Iosephum , quem istud commemorare perhibet, nihil tale inuenire licet,vt adeo vel lapsu quodam memoriae, vel lubrica saltem coniectura, Virum bo-num haec scripsisse probabile sit; ad alia tamen prouocare postum exempla,non omni Antiquitatis testimonio destituta, quae assertum nostrum confirmant.De ATLANTE enim, quem circa initium tertii millenarii, temporibus Mosis,Mauritaniae Regem fuisse ferunt, peruulgata est traditio, ipsum celebri illiusregionis monti nomen fecisse, quod ex eo sidera obseruaret, cum antiqui, vtetiamnum vulgus, tam prope abesse coelum reputarent a verticibus montium,vt, quanto altiorem quis conscenderet, tanto spectare sidera eorumque ortuset occasus clarius distinctiusque existimaretur. Atque erudite etiam obseruauityif Clariss, Campegius Vitringa de Synagoga Vetere Lib , /. Part.i, cap.u, quod
Gea-