Gentes Templa et Sacraria in altis extruentes locis sibi imaginatae fuerint, se coeloesse propiores, ac proin preces *y%o&ev, ex propinquo , vt Lucianus ait, facileexauditum iri; nec absurde quaeri, annon Hebraeorum quoque animos haecinsederit opinio , cum certum sit, ipsos ab eo vsque tempore , quo Canaanisterram ingressi sunt, affectasse DEVM in altissimis colere cliuis et montibus.Fabula de Prometheo, Atlantis fratre , qui ignem coelestem Ioui fuffuratus etin CAVCASO ad saxum religatus fingitur , consentientibus pene omnibus(praeter Natalem Comitem, qui Mythol.L.q.c.si. quodammodo dissentire vi-detur) aliunde nata non est , quam quod in dicto monte residens ingenti curaet sollicitudine astra obseruauerit, eorumque scientiam Assyriis primus tradiderit.Nec aliam ob causam celebre inter sidera nomen factum est Hesperus , quamquod, vt nonnulli volunt,tanquam Atlantis filius non degener, vel iuxta aliosfrater, cum sidera ex eodem monte Atlante specularetur , morbo subito abre-ptus euanuerit, ac plebs ob illius pietatem et iustitiam, pulcherrimum VenerisPlanetam, cum Solem vesperi sequitur , ex eo nominauerit. Et quid de louedicam Olympio, quem Chronologi in medio millenarii tertii collocant ? Hic (vtverbis Gaffendi c. I. respondeam) cum ex Saturni filiis Pluto agricultura , Ne-ptunus Nautica magis afficeretur, in nobiliorem curam fuccejfit, ac ideo delegitmontem omnium celfiffimum habitum , OLYMPVM, vnde Sidera obferuaret, vtproinde et ipse dictus fuerit Olympius , et montis Olympi denominatio translatain coelum, cuius quia leges perspectas haberet, idcirco regnare in coelo fuit creditus.Dumque Lunae varias mutationes motusque hominum primus deprehenditEndymion, teste Plinio Hiß. Nat. L. 2. c. 9. ac propterca Poetarum fabulis tan-quam Lunae Amasius celebratus, in LATMO monte Cariae versatus est, ibiquesomno sopitus flagrantissima Dianae oscula excepisse fingitur 5 quid aliud hocinnuit, quam quod in dicto monte obseruationi Lunae acriter intentus , inso-tnnesque noctes ducendo fatigatus, somno identidem suerit correptus , atquesic etiam per quietem Lunam somniauerit ?
Verum enimuero haec omnia non nisi antiquam adhuc ruditatem lapiunt,atque longe nimis remota erant ab ea , quae deinceps inualuit, obseruandi ra-tione. Postquam enim , nort absque insigni etiam Loci commoditate, egre-gium quid praestari in Obferuationibus Astronomicis viderunt homines, ma-ture sibi de Speculis opere architectonico paratis prospexerunt. Et ego qui-dem nullus dubito, quin celebratissima illa TVRRIS BABYLONICA inter aliaSiderum quoque Obferuationibus fuerit destinata,adeoque pro prima et omniumantiquissima Specula Astronomica sit habenda. Expresse enim Diodorus Sicu-lus, L • 2.p. m. 98, de Templo Iouis Beli in media vrbe Babylonis extructo( quod Templum, vel saltem huius medium , ipsam in Sacris tantopere decan-tatam Turrim Babylonicam esse , tum ex descriptione eiusdem apud Herodo-tum , L. l.p. m.84. §5. fit probabile, tum etiam omnium,quos mihi videre con-tigit, Recentiorum consensu confirmatur) asserit, quod, tametfide eo Scripto-res discrepent , et opus vetustate collapsum sit ; summae tamen altitudinis fuiffie ,et huius adiumento Chaldaeos Siderum illic contemplationi vacantes , Ortus etOccasus exacte notaffie constet. In eundem censum referenda est Turris, cuiusHeuelius, Afach. Coei. part. 1. praes, p. 14. ex Martinii Ati. Chin. p. 62. memi-nit , quae visitur in ciuitate Tengfang , in qua Cheucungus Sinensium Mathe-maticus tempore Samuelis Prophetae, anno ante N.C. 1120, siderum notauitcursus ac conuersiones , dicta proin QVONSING TAI, hoc est, ASPICIEN-DORVM SIDERVM TVRRIS; cui deinceps in eodem Imperio successitSPE-CVLA hodienum celebris PEK IN ENSIS, cuius delineationem nobis deditP. Vertieft in Jstron. Europ. frontispicio , eiusque vberiorem descriptionem
A 2 suppej