Buch 
Spiritus literarius Norbertinus A Scabiosis Casimiri Oudini Calumniis Vindicatus, Seu Sylloge Viros Ex Ordine Præmonstratensi, Scriptis Et Doctrina Celebres, Nec Non Eorundem Vitas, Res Gestas, Opera, Et Scripta Tum Edita, Tum Inedita Perspicue Exhibens : Animadversionibus, Atque Dissertationibus Criticis Non Paucis Ad Historiæ Notitiam Facientibus Illustrata / A Reverendissimo ... Praelato, Domino Georgio, Canonicorum Regular. S.P. Norberti In Imperiali Ac Exempto Collegio Ad Montes B.V. Mariae In Roggenburg Abbate ...
JPEG-Download
 

APPROBATIO THEOLOGICA.

VsOlvi & spiritu haud remisso revolvi Spiritum Literarium Norber-* tinum , abs Reverendissimo , Perillustri, ac Amplissimo DD. GE-ORGIO, Abbate meo plurimum gratioso, solide non minus quam eru-dite compilatum; in eoque reperi nihil, quod non sapiat Spiritum,minus, quod contra spiritum. Morum honestatem amico foedere con-sororiavit fidei: quin plurima ad historiam Ordinis capessendum utilis-sima, ad Haeresiarchas, tandemum prasprimis, ejusque Dogmataperversa confundendum scitu dignissima, & ad Eruditionem obtinen-dum vere opportunissima contexuit. Id, quod in fronte admirandum,est , quod Author Reverendissimus, Vir alias omnigenae scientiae, &orbi, ac urbi notissimus, certa ab incertis, mutuato , non suo spiri-tu, segregata disponat ordinatissime, disposita demum solidissimis adRegulas sanae Theologiae ac Critices monumentis corroboret, quaminvictissime. Verbo: labore improbo, ac studio indefesso e ruderibuseruit, quae temporis aut injuria aut invidia nigro tumulabat silentio,haud alio ex fine quam, ut ignorantiae tenebras, Ordini candido ( ut- somniat Oudinus) congenitas, funditus depelleret. Unde Lectorcandide 1 praesens Opus summa voluptate perlustres, volo , & obse-cro ; magna siquidem sublevaberis molestia. laetaberisque; te in uni-co hoc, ceu compendio fertilissimo, ea invenisse omnia, quas in ali-is, iisque vastissimis sparsa voluminibus, non nisi taedioso, & longitemporis intervallo invenires.

Quapropter Opus adeo utile atque excellens jure meritissimo ju-dico dignissimum, ut praeli beneficio in summum Ordinis Nivei de-cus, immortalem Authoris Reverendissimi honorem, & maximumOrbis literarii emolumentum publicetur,

Datum ad Montes B. V. M. in Roggenburgzo. Augusti ijfy-

?. BERNARDUS KIMMICH,Can. Praemonst* SS. TheologiasProfessor emeritus p. t. Cellarius.

Appro-