PRAEFATIO
ad Lectorem candidum.
*$%
:<\
De Viris eruditis ex Ordine universe acturus, ut paucis,antea, quam Catalogum contexere occipiam, Te Lector can-dide! advertam, pronus indulge.
P rimum heic meminisse interest: non aliam mihi scribendifuisse rationem, quam majorem Dei Gloriam, & laesigravem per injuriam non Nivei duntaxat Ordinis, ve-rum etiam totius status Regularis Honorem. Vulgare Con-vitium per ora hominum Religiosis institutis infensorum ho-diedum personat: Statum Religiosum bono publico non tan-tum non proficuum i sed & noxium. Ejus vero alumnos tel-luris inutile pondus , atque natos duntaxat esse fruges consu-mere. Judicium quam praeposterum, tam hodiernis moribusfamiliare! inde & status & membrorum contemptum, qui sen-sim utriusque extinquat aestimationem sequi necessum est. EgoDefensor potius, quam laudator futurus toto hoc, quod co«ram cernis opere, ostendam: quam utilem , quam strenuum
tum