Buch 
Spiritus literarius Norbertinus A Scabiosis Casimiri Oudini Calumniis Vindicatus, Seu Sylloge Viros Ex Ordine Præmonstratensi, Scriptis Et Doctrina Celebres, Nec Non Eorundem Vitas, Res Gestas, Opera, Et Scripta Tum Edita, Tum Inedita Perspicue Exhibens : Animadversionibus, Atque Dissertationibus Criticis Non Paucis Ad Historiæ Notitiam Facientibus Illustrata / A Reverendissimo ... Praelato, Domino Georgio, Canonicorum Regular. S.P. Norberti In Imperiali Ac Exempto Collegio Ad Montes B.V. Mariae In Roggenburg Abbate ...
JPEG-Download
 

7

tollere, ut nec minimum quid de ejus generis obtrectationibus ia«quorum hominum mentibus residuum haerere amplius queat; qua-re Machiavallieo principio : calumniare audacter chriflianum & maxi-me practicum oppono axioma ex S. Bernardo asseverante: conscien-tiam Deo, proximo famam debemus , & qui famam negligil, in proximifalsem crudelis. (c) Quis vero proximior mihi quam SS. PaterNorbertus Conditor, & primi ejusdem sancti ac beati socii, Majoresnostri. Patres nostri, Satores nostri, quibus quemadmodum vitamspiritualem, utpote qui in Evangelio Christi nos genuerunt, debe-mus, ita quam maxime, famam, honorem & reverentiam , ut cru-delia in eos futurus essem, si eorundem famam enormissime lacessitamvindicare aut negligerem. aut, quod turpius, filioque candido indi-gnius foret, omnino erubescerem. Sit proin

§. I.

Primigenius literarum ac doctrinte Spiritus in beatissimoP. Norberto primo liliati Ordinis Parenteresplendens.

A primis institutae niveae Religionis incunabulis repeti posse igna-viam & ignorantiam Praemonstratensium Alumnorum, deblaterat male-feriatus obtrectator Oudinus.

Ut contraria juxta fe posita magis elucescant, & mihi quoquead prima Ordinis incunabula regredi, primosque ejusdem fandissimosperi de , ac dotiifsmos Satores hic recensere lubet Fuere autem in-dubie beatissimus Patriarcha, S. Norbertus, Fundator, & B. Hugoprimus ejusdem Filius, Socius, laborum Comes & particeps. Dehoc sequenti : de illo 'autem seu de S. Norberto praesenti agam§vo. Sic

(c) Cornei, a lapide in Fpist S Pauli ad Rom. Cap. 12. V. ij- pag. 1 jrt*item in 2. Epist. ad Cormth. 8. v. ai. pag. 382,