IÜO
«*>fs M e>V»
Indufge Lector benevole ! ut tuo cumprimis, dein communi com-modo, atque utilitati publicae inserviturus crassissimos lapsus, salsita-tes palpabiles veritatibus catholicis revelatis aperte contrarias ac op-positas detegam. Tam aequum id est:, quam quod aequisiimum; decetenim & fas est, ut quem expugnavit, devicit, prostravitque candidiOrdinis Dux, AuthorqueParensque Haeresiarcham, ejus perniciososerrores convellat, confutetque sub eodem duce auctoratus Miles, ejus-dem Patris minimus Filius, Spiritus Norbertini Haeres indignus, ma-xime, quod hactenus nullus, quem sciam, id laboris sibi sumpserit,erroneos Tanchelini articulos ex ordine & instituto diluendi, refutan-dique. In hanc igitur, minime alienam, sed Norbertinis oloribus ori-ginarie propriam raelTera immitto falcem,errorum lolia, zizaniaque, neamplius crescant, in Ecclesiae agro resecaturus funditus. Sit itaque
§. V.
Referuntur & refelluntur erronei Tanchelinianse Hse-
resis Articuli.
Articulus I.
Ecclesias Dei Lupanaria, quae per Sacramenta contaminarentur , estfe : Veram autem Ecclesiam penes se duntaxat , suosque exißere.
Ostenditur falfitas.
Haec blasphemia tum priscis tum novis omnium seculorum Hae-resiarchis communis, a Donatistis primum mutuata, a Luthero &Calvino Ecclesiam romanam meretricem purpuratam Babylon magnam,Matrem fornicationum, & abominationum. Apoc. 17. v. 4. & 5, con-vitiantibus repetita, facta hodie est vulgaris, & quasi tessera omni-um recentium Sectarum.
Quis non videt, has atroces esse calumnias, impudentisiimamendacia, apertas salsitates. Stabit Christi promissum, quod contra
Eccle-