io6 «6Xr M
& divisiones operationum sunt , idem vero Dominus, qv.i operatur omniain omnibus. Atque haec officiorum ac graduum genera in eademEpistola gentium Doctor docte, subtiliter ac copiose pro sequens, Hie-’-rarchiam a Christo in Ecclesia sua institutam describens, ibidem v.28' ita pergit: Et quosdam quidem posuit Deus in Ecclesia primum Apo-stolos, fecundo Prophetas,tertio Doftores, deinde virtutes, exinde gratias cura-tionum, opitulationes, NB. gubernationes &c.idero clarius effert repetitquejam laudatus Tarsensis Praeco ad Ephes. 4. v. r r. Et ipse dedit quosdamquidem Apoflolos, quosdam autem Prophetas, alios vero Evangelistas , aliosautem Paßores, & Do Stores, ai consummationem Sand orum NB. in OpUSmmiflerii in aedificationem corporis Christi.
Quam belle autem Episcoporum gradum ab illo Presbyterorumdistinxerit vas electionisS. Paulas nunc audite! hic monet Episcopos:attendite vobis & universo gregi , in quo Vos Spiritus sanctus posuit NB.Episcopos regere Ecclesiam Dei, quam acquifivit Sanguine suo. Ast 20.v. 28. Alibi vero ordinavit Presbyteros pro commodo corporis Mysti-ci : cum constitui JJ'et per singulas Ecclesias Presbyteros AÄ. 14. v. 22.Ne porro ullum lateret genuinus character. & officium Presbyteri,scite concludit, & bene infert: fic nos existimet homo, ut NB. Mt-nijiros Chrifli & Dispensatores Mysteriorum Dei. Hic jam quce-ritur inter Dispensatores, ut fidelis quis inveniatur. 1. Cor» 4.V, 1, & 2.
Quid porro ? non id ipsum ex perpetua traditione, ex sensu to-tius Ecclesiae, ex Patrum testimoniis discimus? quam maxime. Exantiquissimis unum alterum ve audiamus ! Episcopos vicem Apostolorumgenere , fic Domino Petrum instruente , reliquorum vero Discipulorum vi-cem tenere Presbyteros testatur S. Clemens Epist. I. ad Fratrem Domi-ni. Anacletus Epist. 3. ad omnes Episcopos & Sacerdotes cap. 1. itaenunciat: Sacerdotum Ordo bipartitus eß , & ficut Dominus illum con-stituit, a nullo debet perturbari &c. Episcopi vero Domini Apostolorum'.Preibyteri quoque. 72. Discipulorum locum tenent. Similia habent Hie-ronymus, Cyprianus, Ignatius Martyr, Augustinus & alii, praeser-tim Epiphanius lucres 75, Episcoporum Ordo Patrum generator cß',Patres enim generat Ecclestce: Presbyterorum vero non potens generare Pa-tres generat Filios Ecclestce, non tamen Patres &c.
Ex