ios M oft*
G
byterii. i. Tina 4. alibi: admoneo te, ut resuscitet gratiam Dei, qua eßin te per impositionem manuum mearum. 2. Tino. T. Ecce tibi! Sacer-dos per susceptionem sacri Ordinis recipit gratiam, statui suo compe-tentem etiam in alios derivandam. Ecce tibi! acquirit potestatemdimittendi peccata, conficiendi Corpus Christi, & plura alia peragendi,quae populö christiano sunt maximopere proficua: ergo, nisi solus,& plusqaam oportet, sapere velis , fatearis nobiscum oportet: Mi-nisterium Episcoporum & Sacerdotum esse singulare Dei donum, in Ec-clesiae suae & omnium Fidelium utilitatem & salutem.
§. VII.
Articulus III.
z. Spumat orci spuma Tanchelinus: SS. Eucharifiice ■Sacramen-tum pollutionem verius quam sanffam Sacerdotum actionem esse: atque adeoejus perceptionem ad Jalutem anima nihil omnino prodejje.
Flocci haec facienda, fuste quam calamo explodi digniora omni-bus haereticis passim communia sunt deliramenta, id quod novissime,proh dolor! comprobarunt haeretici vulgo Sacramentarii dicti, quorumducentos omnino numerari perhibet Joannes Sianda Abbas Cisterc. ini^exico Polemico Tom. III. pag. 26. qui omnes ad hunc Lydium ve-ritatis lapidem non pedes tantum, sed & manus & cerebrum offen-derunt atque impegerunt.
Oßenditur falfitas *
Tune pollutum, contaminatum, profanum, inutile, quin & per-niciosum dicere » quod Christus Dominus Sanctus Sanctorum, fonsomnis sanctitatis, veritatis & justitiae instituit, solis Presbyteris commit-ti voluit, ut fumant & dent cceteris ? 8. Thom. in Hymno de SS. Eu-charistiae Sacramento. Aliud incarnata Veritas Magister divinus do-cuit, aliud ejusdem Apostolus S. Paulus promulgavit. Lege, perle-ge, volve, revolve ex Evangelio S. Joannis Caput 6, & nisi fidem omnem
aut