4 *
Ad.
w ir^ p 5 ®*
^4 -^-4 ^4 *-®4
LIBER PRIMUS SOLILOQUIORUMC A P U T I.
Status Religionis non vacat tentationibus. Nec id admodummirandum aut curandum, sed eo potius omnis cura confe-renda elt, ut ne a tentationibus anima superetur.
S ecretis interrogationibus pro-pulsabo animam meam, & desuis eam occultis conveniam:ut ignorantem instruam, nutantemstabiliam, confirmem stantem, lap-sam erigam. & erroneam ad viamveritatis reducam. Ratio : Dicmihi, o anima mea, quid tibi vi-detur de isto statu in quo nunc es?Quomodo sapit tibi, quomodo pla-cet? * Scio quidem, quia saecu-lum jam dudum reliquisti, mundipompis renuntiasti, ad vitam com-munem venisti. religionis ha-bitum assumpsisti, ** humilitatisdisciplinis in Schola Christi asso-ciata es , eligens abjecta esse indomo Dei magis, quam habitarein tabernaculis peccatorum. Sedvolo ut mihi fine confusione aperias,quomodo tua tibi conversatio pla-cet?
* Cod Mol. phcef tibi?
** Cod. Gem. sulcepisti.
Anima. Sicut illa pristina saecu-laris conversatio, in qua dudumfui, in cunctis mihi displicuit, un-de & ei renuntiavi: sic & ista, inqua nunc sum , jam mihi ex totonon placet, imo displicet in mul-tis. Tot namque tentationes hincinde me fatigant, tot me hinc in-de tribulationes concutiunt, utvix subsistere queam.
Ratio. Non inultum debes mi-rari , quod te multis hinc inde mo-dis tentationes fatigant. Totanamque vita tua super terram ten-tatio est. Sed omnibus viribus,omnibus, quibus vales, modis inpraelio Regis tui infatigabiliter per-siste , quia non coronaberis, nisilegitime certaveris.
Anima. Bene quidem dicis ,sed speravi: quando saeculo renun-tiavi , & ad vitatu religiosam veni,
-d