Band 
Pars prima.
JPEG-Download
 

AP.P RORATIONES,

tum, quale olim sanctus Augustinus apttdAcal.in Matth.cap. 7. formavit contra gentiles, quinon crediderunt, quod Apostoli patraverint miracula: ad quod dicit sanctus Doctor: longefacilius esse credere , Apostolos fecisse miracula, quam credere, quod ipsi tanquam horni-nes rudes, & llliterati, atque inopes,& infirmi in mundo stabiliverint doctrinam aliquam,jptellectum nostrum adeo excedentem, & genio nostro tam adversam :ciim utique negandoeis miracula , miraculum longe majus adstruerent.

Ita ad imitationem hujus argumenti, facilius sibi quisque persuaserit, atque judicaverit,Venerabilem hanc sanctimonialem divina inspiratione promotam esse ad perficiendum hocopus, quam ut credat, faeminam, tanta enituisse perfectione. Siquidem in explanandis jux-ta sensum mysticum sacrae scripturae locis, tres Ecclesiae Latinae Doctores aprime imitatur.

In claritate, quam in enodandis veritatibus Theologicis affert, sanctum Thomam sectatur.

In re historica omnps personas, quas loquentes inducit, strenue prosequitur. In explicandis jrebus divinis adhibet verba adeo clara, & penetrabilia, perinde atque res humanas loquere-tur: & contra verba illa, quibus res quasdam humanas sublimiores pertractat, tam gravia, ;

moderata, atque si de Divinis essetsermo. Doctrina, quam ingerit, copiosissima, perin-de, atque solidissima est; spiritus autem, quo loquitur, ubique plane humillimus. In sum- jma: quaecunque dicit, intllectum recreant, voluntatem inflammant, atque ad singularem jquandam, quam AngelorujmReginae debemus,devotionem excitant-. Atque horum omniumconsideratione morus*reor , omnes hos libros, quorum mentionem feci, atque etiam vitaVenerabilis hujus Monialis, una cum Prologo Galeato , perinde atque illi, quos religiosa so-ror haec scripsit, ad praelum mitti debere quantocius denuo imprimendi , ad utilitatem 8csingularem fidelium consolationem. Ulyslibone in Conventu sanctissimae Trinitatis 1 g. Mar-tii Anno 1680. '

Frat, Antonius de Morales Magister

SS, Theologi#. !

Licentia Typi.

Isis prioribus judiciis poterunt imprimi tres libri de Domina nostra una cum vita au-thoris; postea vero redeant, ut conferantur cum suo Originali, Lc tum dabitur li-centia vendendi nova exemplaria, prius autem non vendantur. Ulyslibone 49,Mar-tii Anno 1680,

RELATIO ,

Seu Judicium Frat. Joannis de Matre DEI,

Ad Regem Lufitanise.

J Ubet me vestra Altitudo dicere , quid sentiam , an rursus debeant imprimi tres libri, inquibus Venerabilis Monialis Mater, &Soror MARIA de JESU, olim Abbatissa in Mo-nasterio Immaculatae Conceptionis in urbe Agreda recenluit, 8c divisit vitam divinissi-mae Virginis MARIA Matris DEI, & Dominae nostrae; atque etiam Prologus Galeatus,& prodictae Venerabilis Matris vita, quorum amborum author est. Pater meus Generalis)Vir, nescio , an in his Altitudinis vestrae regnis, an in toto orbe notior ; ubique enim cumauthoritate officii innotuit zelus ejus semper indefessus, litterarum scientia plane singularis, &rarae virtutes, quae certe in illo omnia majora lunt, quam ipse summus locus, quem in mea{aera Religione obtinet.

Fui ego, supreme Domine, adeo felix olim, ut permissu viri cujusdam, ad cujus manuslibri isti devenerunt, eosdem per aliquot menses in mea potestate habuerim; atque illosquidem menses in una continua fere admiratione exegi; utproin modo inulto tempore nonindiguerim, ut eorum considerationi , & examini illud impenderem. Quod si tamen hacmea diligentia ad aliud, cjuam präcise ad hoc, ut Altitudini vestrae dicam : Num expediat,an non, libros hos denuo imprimere? se extenderet, dicerem prosecto, Venerabilem Ma-trem, SororemMARIAMdejESU libros holce quidem scripsisse, at non videri etiam com-posuisse. Nam ea est rerum pertractatarumcelsitas,eareconditislimorumarcanorum,&myste-riorum prorsus inscrutabilium abundantia, tanta intelligentiarum profunditas , tanta speeu-landi subtilitas, talis scripturarum interpretatio , tanta spiritus elevatio , tamque amana inverbis tersissimis , & pulcherrimis narratio , ut luculenter inde appareat , quod , cumconstet authorem absque professo litterarum studio mulierem fuisse , intellectus ejus super-no quodam lumine fuerit illustratus , mensque aliunde mota, & calamus altiori impulsudirectus: ut itaque dum ipsa in formandis scripti hujus elementis, & characteribus laboravit,Mater DEI dictandorum verborum, & suggerendarum rationum curam gessisse videatur.Forrb non habent libri isti quidquam, quod Regiae vestrae Altitudini servitio, autjuri adverse-tur: habent autem quam plurima, quorum intuitu Regalis vestra Altitudo Immaculatae huic

Do-