APPROBATIONES..
His omnibus inattcntis, neutiquam miramur, si hoc opus in suosincidit adversarios'ä quibus reprehenditur & cribratur; nam quis liber modo in praelum publicum prodit, quodä moderno similo crisi non noteturj? Nonne Ipsummet Numen j permisit, quod sacro-sanctae suae litterae, quae verba sua divina recondunt, a prudentibus hujus saeculi, fuerintoppugnatae. Omnes Philosophi Ethnicorum eas cum Christo crucifixo pro stultitia reputa-runt , & liberi huius orbis filij usque in hodiernum diem similiter faciunt.
Interea nihilominus concedimus, quod in hoc praesenti opere , nonnulli occur-rant passus scripturae contra quos facile controversiae excitari queunt, inter quos quidametiam nobis laborem dederunt, & adhuc faciunt. Attento vero illo, quod primum de pul-chritudine & utilitate hujus operis dilucidavimus , censuimus sane , quod pauci hi passu*nos impedire non debeant, meritam operi laudem tribuendi, &qubd alias nos ipsos deciperepostimus. x
Visum est nobis hoc tanto rationi convenientius, cum singula in toto hoc opere no-bis fidem faciant; quod in ilio plus aliquid humani deprehendatur. Certe tam exquisitumtamque sublime ac in seipso consistens opus non ita leviter vanae imaginationi imputandumest. Imo tanto minus quis sibi imaginabitur , quod impostor aliquis tam dilatatum opus,quod per totam seriem in difficillimis & disparatis omnino materiis pa.ri forma procedit, per-ficere potuerit, ne unquam erret, aut sibi ipsi imponat; quantumvis innumeros articulos &circumstantias includat.
Porro tam alta & cor ipsum rapientia ac sibi invicem subsequenda in hac divina histo-ria percipiuntur, ut quo pacto ingenij partus solummodo vocetur , perspicere nullus poslir.Denique nec opus hoc Diabolo attribuendum, quod ab uno ad alterum contextumhumilitatem, patientiam & amorem pellionis duntaxat spirat & inspirat, & quemadmodumdemonstratur, Venerabilem Matrem ipsammet authorem este, quae opus hoc conscripsit, itaimpostibile est , quod illud absque singulari DEI adjutorio composuerit. Sentimus proin,bono communi ipfometexpofcente, ut mystica civitas DEI propter ingentem, quae inde re-sultat, utilitatem, publicam lucem aspiciar.
Hic est noster sensus & censiira, quam nihilo secius supremo sedis Apostolicae judicio, cuisolum competit , super ejusmodi sententiam proferre, totaliter subjicimus, Eovaniiao.Julij 171 f.
Hermanns Damen Do flor Professor
Ordinarim, ct Regem Facultatis Theolo-gia, Decanus d" Canonicus Ecdefia Colle-giate S. Petri, Präses Collegii At trehat en-sis, Cenjor librorum .
Antonius Parmentior Doflor Pro -
fejfor Ordinarim & Regens FacultatisTheo-logi* tu Präses Magni Collegii Theologenrum.
W
Licentia
Reverendissimi Ordinarii Augustani.
Q Uod olim Regius Propheta David de praefigurata Matre DEI mystice prolocutus est;Gloriola dicta sunt de te, Civitas DEI. Idem ego subscriptus asserere possum dc no-vo antiqua Historia BeatiiTimae Virginis: gloriosa dicta sunt de te Encomia, Civitas-Mystica.
Exhibent ea tam in numero, quam in pondere, tum scientia tum zelo fidei nominatissimiHispaniae Theologi,& QualificatoresomniexceptiQne majores, qui cor hujus civitatis, hoc estomnes versus & verba Historiae divinae ad amuslim scrutati sunt,& tam orthodoxae fidei dogma-tibus consonam, 8c moribus divinitus informandis aptissimam repererunt, prout latius etiam indoctissimislanc Annotationibus, desuper appressis comprobatur; ut adeo materiam intellectuhumano majorem ulterius censere plane indignum sit; versionem autem latinam quod attinet,quia tum a peritissimis exacte, facta, tum cum exemplari Hispano accurate collata, atque revisafuit, ac pariter,in quantum constat,a SS.D. N.PapaClemente XI.in quocunque idiomate prodireindultum fuit, hinc nihil, quod ampliustestari, aut addere queam video, quam ut omnes sacraeHistoriae amatores & quosque Mariophilos ex totis visceribus invitem & compellem, ut caeterisHistoriis hanc divinitus dictatam praeferant, saepius evolvant, & imitentur affectu & effectudoctrinas omnino coelestes, & fructus sequetur centuplum tam in hac vita, quam in tota aeter-nitate; ita ex lectione totius operis & experientia censeo affectus.
Imprimatur H. S. Decretum in Officio Joannes Michael Sembier SS. Theol.Dofl .
Vicariam Auguste. 2. Aprilis 1713. Rever. ac Seren. Prine. & Episc. Aug. Consi. &
Major Pcenitent.nec non tnsgn. CoUeg.ad S. Mau-ritium Aug , Canon. Capit.Librorum Censor.
Joan. Jacob Episcopus Pergamensts Cath.Ecclef. Augustana Canonicus
Capitularis) Conflit Eule f, Präses in Pontificalibus & Spiritualibus Vicarius Gemralis t
(C 2)
PRivr-