sed contendunt admittendam esse hominum seriem aparte ante infinitam, ita ut unus homo ab alio, istealius ab altero, & sic in infinitum sit progenitus; ve-rum haec Atheorum hypothesis, facile convelli potest,& quidem multiplici argumento. Unicum duntaxat,sed ineluctabile referemus. Haec Hypothesis repugnatquae manifestam importat contradictionem; potro hy-pothesis infinitae hominum seriei, de qua modo, ma-nifestam importat contradictionem, nam in hac hypo-thesi, essent & non essent tot patres quot filii primo-geniti. i°. Essent; siquidem quilibet filius primogeni-tus haberet patrem sibi proprium & distinctum ä quo-libet alterius primogeniti patre. 2°. Non essent, fiquidem ex omnibus hominibus, seriem componentibus,cuncti forent filii, utpote geniti; & unus ex illis, nem-pe ultimus, non esset pater, ut manifestum est, si enimesset pater, jam non esset ultimus, sed is quem genuis-set foret ultimus. Ergo in hypothesi Atheorum, essent& non essent, tot patres, quot filii primogeniti, ergohrec hypothesis repugnat, ergo rigorose demonstratummanet exiliere, generis humani conditorem, ab homi-nibus distinctum.
Neque dicant Athei, non esse ratiocinandum deserie infinita sicut de serie finita,- manifestum est enimcontradictionem in una, non magis quam in altera se-rie, posse reperiri.
2°. Peyrerius, Siculo proxime elapso docuit, inlibro cui titulus: De Prae-Adamitis, extitisse hominesante Adamum. Verum erroneam esse hanc Doctrinam,evidenter sequitur ex textu Genesis, ubi dicitur, mun-