Buch 
Origo Et Praxis Omnium Sacrorum Rituum, Et Cæremoniarum Ecclesiasticarum : Cvm Rationibus Easdem Sic Peragendi; Ex Sac. Canonibus, Decretis Sac. Congregat. Rituum Ac Primariis Auctoribus, ad Cleri Instructionem Ordine Alphabetico exposita, & disposita / à Laurentio Vigilio de Nicollis ...
JPEG-Download
 

1*8 Ecclesia.

quia Gallus profundae noctis vigil, horas suocantu dividit, dormientes excitat, diem ap-propinquantem praecinit; prius tamen se ipsumverbere ad cantandum excitat.

Crux, quae in summitate Turris colloca-tur in altum, denotat praedicandum esse libereEvangelium Crucifixi, qui cum ipsa Cruce ap-parebit in die Judicii,

Fenestrae vitreae in Ecclesia, sunt scripturaedivinae, quae ventos, & pluvias repellunt, idest nociva coercent, & dum claritas veri solis,Dei, in Ecclesia , id est , in corda fidelium,transmittitur, inhabitantes illuminant.

Portae a portando ita dictae, quia per easintro portantur, quaecunque offeruntur.

Pavimentum Ecclesiae denotat pauperesspiritu, qui se humiliant, nec alte sapereprae-tendunt.

Trabes lignei, vel ferrei, qui Ecclesiaemuros concatenatos stringunt, sunt Praedica-tores, & Principes terrae, qui Ecclesiae muni-unt unitatem , vel per praedicationem VerbiDei, vel per eorundem Principum patrocini-um.

Cathedra altior in Ecclesia pro Episcopo,ei competit ex institutione Clementis Primi,unquam speculatori, ut populum suum con-spiciar , & ipse in dignitate conspiciatur, ad po-puli aedificationem.

Lumen, quod in Ecclesia accenditur,Christum significat, qui dixit, sum Lux mun-di i velluminaria significant Apostolos, &cae-

teros