Buch 
Origo Et Praxis Omnium Sacrorum Rituum, Et Cæremoniarum Ecclesiasticarum : Cvm Rationibus Easdem Sic Peragendi; Ex Sac. Canonibus, Decretis Sac. Congregat. Rituum Ac Primariis Auctoribus, ad Cleri Instructionem Ordine Alphabetico exposita, & disposita / à Laurentio Vigilio de Nicollis ...
JPEG-Download
 

Z1 o

Pascha,

Pascha.

E Logia sacrosancti diei Paschalis, eruditedescribit Cavant, p 4 . tit, 11 . Sane PaschaGraecum nomen est , ut inquit Leda,quod Hebraice dicitur Phase, Jatine transitusinterpretatum, tropologice ita dictum, quo-niam hoc tempore, per contritionem, & Con-fessionem transimus de vitiis ad virtutes , depeccato ad gratiam. Nominamus autem hoctempus potius Graeca, quam Hebraica lingua,tum ne videamur judaizare, tum quia Graecalingua, antiquitus Romae, ac in Italia tantae fuitAuctoritatis, quod non solum diessolemnes,Graesis nominibus nuncuparentur , verumetiam Dignitates, ut Patriarcha, Archiepisco-pus, & Episcopus, & hujusmodi, ut alibi di-ximus.

Sciendum etiam, quod triplexPaschace-lebrabant Judaei; quod erat figura nostri Pa-schalis. Primum in Ramatha, quod interpre-tatur commotio tineae, per quam significaturpeccatum , quia sicut tinea imperciptibiliterconsumit pannum , sic peccatum , animam.Secundum Pascha fuit in Syna, quod interpre-tatur mensa, quod est Pascha spirituale, id esttransitus de virtute ad virtutem. Tertium fuitinGalgale, hoc est revelatio, quod Pascha ce-lebravit Christus post Resurrectionem suam,quod & nos celebramus, quando transivit demundo ad Patrem.

De