XVI
tibus, & plerumque alterutri inuoluitur. Hodie Westfaiis proprium nomendurat, Ostfalorum vero appellatio rursus communi Saxonum nomine oblitte-rata est. Et Saxonum Ostfalorum robur in Brunfuicensibus quaeras, qui &Thuringis partem agri ademerunt, cui diu Nord Thuringiae nomen haesit.Vnde cum non amplius Westfali Saxones dicerentur, Misnenses vero nomenhoc nondum adepti estent, tunc vbi locum in Saxonia situm dixisses, non ni-si in hac inferiore nostra quaerebatur. Haec enim erat Imperatorum 8c Ger-maniae Regum, quos vulgo Saxonicos nominamus, patria: nec alibi, quamhic, veteris Electoratus Saxonici dignitas quaeri debet. Nobilis haec Ostfa-liae antiquae inter Albim & Vifurgim, magnos amnes, portio a vicinia marispaulatim assurgit ad metallifera montium iuga, quibus Hercyniae vocabulumsolis mansit, celebre veteribus, & tota Germania olim, atque si matthaeopraetorio in Orbe Gothico credis, per Poloniae etiam prouincias ad Bory-sthenem vsque & Tyram diffusum. In hoc terrarum spatio rerum iam diupotiuntur PRINCIPES INCLYTI, ortu ATESTINI ab Italia, ascitu,vt nobis quidem persuasum est, GVELFIj Nam in originibus Gudßcis vtram-que gentem a communi Satore deduxit quidem illustris eccardvs, sed narra-tionem iplam huiusmodi fulsit coniecturis, quas mirari magis, quam inuiderepar est. Vnde nos profecto eius sententiae subscribere hactenus non potuimus.Hi igitur posteaquam Bauariae olim partique Sueuiae felicissime dominati,tandem in Saxoniae possessionem a Lothario Imperatore missi, sed mox ite-rum, aemulatione & inuidia Friderici Barbarosiae Imperatoris, totius Germaniaedominatum affectantis, maxima ditionum parte exuti siint, postremo a primariisSaxonicae ditionis vrbibus & axiomate imperii, BRVNSVICI ET LV-NEBVRGI DVCES dici voluerunt. Fridericus enim fecundus Augustus, Gui-belingorum vltimus, vt Antecessoris fui Ottonis ex fratre Wilhelmo nepotem,Ottonem, vulgo pueri cognomine notum, cui Romanus Pontifex Imperii de-cus obtulerat, sibi conciliaret, Guelforum hunc superstitem surculum , vtomnibus notum est, Ducem Brunfuici ac Luneburgi creauit.
Et huius quidem CELSISSIMAE GENTIS munificentiae etiamhoc debetur opusculum. Cum enim Diui Principes GEORGIVS WIL-HELMVS & ERNESTVS AVGVSTVS primum pro sapientia sua aesti-mastent, quanti intersit res memoriae dignas nobisque liquidas, sed temporefugientes in fidem posterorum stylo sisti, eeibnitivm elegerunt, virum
non