334
Haec est deductio'genealogica veterum Saxoniae Prin-cipum, quemadmodum illa a faeritio primum,deinde ab albino & caeterisin lucem data est. Ap-paret vero corrasum, quicquid de Saxoniae Principi-bus in historiis legebatur. Comparent enim Hessi,Albio, Theodericus, Berthoaldus, Hathagast, & ipseHengistus & Horsus cum maioribus suis. Miror omis-sum Aegynam, Saxonem genere & inter Francos Opti-matem, qui anno DCXXXV. partem exercitus Fran-cici aduersus Vascones duxisse dicitur apud fr e de-gar ivm. Miscuere etiam Saxones transmarinos at-que in Britannia regnantes cum cismarinis. Vbi ni-hilominus deerat aliquid, audacter id ex ingenio sup-pletum est. Arcessitae & ex septentrionalium fabellisearumque confignatoribus personae, vbi commodumhabebatur. Et chaos illud genealogicum non parumarrisit feculi decimi sexti hominibus , cultioribus ta-men hisce temporibus repudiandum; vbi constat niladmittendum, nisi quod solidis argumentis demonstra-ri possit. Ingenium poesin, rigida veritas historiamornat. Non minimum quoque errorem Genealogihi Saxonici commisere, vbi ex suis temporibus'anti-quiora illa aestimarunt, & omnes Saxones olinrvniDuci paruisse crediderunt. Principibus enim pluribus& nobilibus viris, suber ant, & belli quoque tempore
tot