Buch 
Septem Capita De Religiosis Septem Capitibus Solide Refutata / A F. G. Ziebrecht
JPEG-Download
 

272 Refutatio Cap. IV.

sit ( i ). Jam cum praecipue officia & onera sic di-ctarum curiarum in municipalibus & coloniarumcivitatibus valde gravia , saepiusque sumtuosa ad-modum essent, plurimi etiam locupletiores, illis utse expedirent, in clerum, variis usi artibus, irrepse-runt. Non ambiebant sacerdotii, vel diaconatushonorem; qualicumque officiolo contenti futuri ;non enim propositum ipsis erat officia clericiexequi , sed libertatem ab illis oneribus, sumti-busque annexis hoc modo adipisci: verum id tamreipublicae demum , quam ecclesiae nocumentocesserat; haec indignis inundabatur clericis, illavero amittebat plurimos, qui partim parsimoniae,partim commoditatis causa publicis oneribus sesubducebant , quae cum ferenda tamen essent ,'hinc fieri neceffe erat , ut onus tanto majus inresiduos revolveretur. Praecipue civitates proptereagravabantur. Opibus praediti vi antiquiorum le-gum subeundis omnibus publicis muneribus , &administrationibus adstringebantur, qui idcirco vo-cabantur curiales vel decuriones ( 2). Multa hos

( I ) Cod. Tbeod. L. XVI. Tit. II. L. II. videCommentarium Gotbofredi in eandem legem Tom.VI. P. I. p. 25. & Bingbam Tit. II. L. V. C. III.pracipue §. XIV. p. 2^3. seq.

( 2 ) Vid. Gothofred. Paratitlon. Cod. Tbeod. L.XII. Tit. I. tom. IV. p. 339. Bingbam l. c. lib.IV. C. IV. §. IV. pag. 148. Confer Tbeod. novell.XXXVIII. ibidem allegata . Tillemont Histoire desTmpereurs T.IV, Conflantia, art. XXXII, pag. 149.

Bris-