38
Satyra III.
At tu deterius palles; ne sis mihi tutor;
Jam pridem hunc sepeli, tu restas; perge, tacebo.Turgidus hic epulis, atque albo ventre, lavatur,Gutture sulfureas lente exhalante mephites.
Sed tremor inter vina subit, calidumque trientalExcutit e manibus: dentes crepuere retecti,
Uncta cadunt laxis tunc pulmentaria labris.
Hinc tuba, candelae, tandemque beatulus altoCompositus lecto , craffisque lutatus amomis,
In portam rigidos calces extendit; at illumHesterni capite induto subiere Quirites.
Tange miser venas, & pone in pectore dextram,Nil calet hic : summosque pedes attinge, manusque.Non frigent. Visa est si forte pecunia, siveCandida vicini subrisit molle puella,
Cor tibi rite salit ? Positum est algente catinoDurum olus L populi cribro decussa farina,Tentemus fauces: tenero latet ulcus in orePutre, quod haud deceat plebeja radere beta.
Alges , cum excussit membris timor albus aristas:Nunc face supposita fervescit sanguis, & iraScintillant oculi, dicisque facis que quod ipseNon sani esse hominis non sanus juret Orestes.
IOO
io?
no
"5
SATT-