Buch 
Franc. Xaverii Mannhart Societatis Jesu Sacerdotis Liber Singularis De Antiquitatibus Christianorum
JPEG-Download
 

9 » §. II. De Magistratibus

quieta steterit, sed per intervalla cum pro-cellis & turbinibus luctari frequentiliimedebuerit, debeatque etiamnum, everti ta-men & expugnari, ut idem promisit, nun-quam potuit, nec poterit, id quod praeci-pua Regni hujus & Regiminis Christian?praerogativa est, dum alia omnia regna,monarchiae, & respublicae aetatem non tu-lerint.

' § II.

Magistratus Christianorum.

XXVI.

Pontifex: ejus que primatus.

N ullum in humanis rebus regimen con-isistere potest, si non Magistratus eiaddantur, qui subditos gubernent,eis provideant & invigilent, atque in offi-cio quemvis suo contineant. Hoc eo cer-tius est, quo ampliores sunt regni fines,& major ejusmodi regno subjectorum mul-titudo, atque longius, quo duret, tempus.Quum igitur Christus Dei Filius Ecclesiamsuam ita instituerit, ut per omnes mundipartes dilatanda, & innumerabilem suhdi-

torura