Buch 
Franc. Xaverii Mannhart Societatis Jesu Sacerdotis Liber Singularis De Antiquitatibus Christianorum
JPEG-Download
 

i 78 §. JIL De Religione

Holorum discipuli nomine inscripto circum-feruntur. Illud satis certum, quod S. Pro-clus (r) scribit:Multi quidem & alii di- vini Pastores, qui Apostolis successerunt,sacrorum illius divinae missae mysterio- rum rationem explicantes scriptis manda- tam tradiderunt, in quibus est B. Cle- mens ... qui sacrosancta illa mysteria asanctis Apostolis sibi revelata in lucem edidit. Non modica quidem est litur-giarum diversitas, nam quaedam sunt apo-cryphae, vel minimum dubiae, uti liturgiaeD. Petri, D. Marci, D. Dionysii Areopagi-tae: aliae aut nunquam exstiterunt, aut abaliis interpolatae fuerunt, uti Liturgia S.Jaeobi, quae videtur esse liturgia Ecclesiae'Hierosolymitanae, cujus partes essentialestradiderat S. Jacobus: & illa Clementis,qua; temporum injuria fuit deperdita, veladmodum depravata ad nos pervenit: Aliaedemum sunt, quas ab aliis SS. Patribus,uti a S. Basilio & S. Cbrysostomo etc. edi-tas habemus. Has quantum ad substan-tiam adtinet, inter se concordes, & solumcirca orationes & ritus addendo vel mutan-do diversas, atque collectas e pluribusScriptoribus (Baronio, DuMesnil, Fleu-rio, qui & ipsi e Constitutionibus Aposto-licis, Dionysio, Gregorio M. Cbrysostomo,

Augu-

(r) As Tradit, divin. Mijsce.