ZZ2 §. VI. De artibus &fludiis
toribus in faciem exprobrare non est ve-ritus.
LXXXIX.
Christiani fago togaque nobiles.
XjTon solum autem Christiana Respublica' in gremio suo alebat excellentes mori-bus ac literis viros, sed etiam sago toga-que inclitos, & in aulis Caesarum dignitatefulgentes numeravit. Prosecto Tertullia-nus (g) testatur, Christianos castra, tri-bus , decurias , palatium & senatum re-plesse , quibus verbis aperte indicat, eosdomi atque militiae honores ac magistratusobtinuisse, id quod Ulpianus J. C. de Pro-consulis officio (b) confirmare videtur, in-quiens: „ Eis qui judaicam superstitionem„ (hoc nomine Christianam religionem in„Judaea ortam notat) sequuntur, Divi„ Verus & Antoninus honores adipisci per-„ miserunt,- sed & necessitates eis imposue-„runt, quae superstitiones eorum non lae-„derent.,, S.Irenasus quoque, unus exantiquissimis Patribus, Christianos in Cae-sarum aulis fuisse , suoque patrocinio &opibus ceteros plurimum juvisse perhibet :(i) „ Quid autem, inquit, & hi, qui in
(g) Apotog. c. 35.
(h) l. 3. in fm. ff. de Decurion.
(i) lib. 4. c.49.