10 DE FEBRIUM INTERMITT. CAUSSA.
33. Succurrunt ergo VI. momenta Diaeteti-ca, quibus Sanitas vel conservatur, vel destruitur;secundum haec rimando observationes, sine dubiovera aperietur harum Febrium origo.
34. Motu & quiete, somno & Vigiliis, Ex-cretis & retentis, Animique pastionibus omninoconveniunt inter se incolae Suecia? australes (1)& septentrionales (7). Aer & coelum se habet,mutatur, turbatur, aeque fere, eadem ratione,utrobique. Cibus potusque similiter, sed Aquapro varia crusta terrae exteriore variat.
35. AQUA enim «. quae per calcem, lutum,Argillam, &c. fluxit, semper particulas quasdamlapideas terreasve ejusdem naturae, in meatibussolutas, retinet: e. gr.
/ 3 . Quae per Pyritam aut tophum Martis in fon-tem collecta, aqua acidularis s. martialis dicitur.
7. Quae per Pyritam cupri, violacea, corro-siva & letalis fit, ut in fodina Fahlunensi.
S. Qme per Cotem, sedimentum in pulmoni-bus deponit, unde Phthisis, quod exemplo fodi-narum Orfensium Dalecarlicarum clarum est.
e. Qua? per Calcem & Argillam calcaream niveafluit; objecta omnia mortua Stalactitide obducit,ut in monte Omberg'in Ostrogothia.
36. Extimam vero terrae superficiem (55) inMeridionalibus & Borealibus (35) Sueci-L plagisconsiderantes, vidimus priores argilla abundare,posteriores non item, nisi quam rarisiime, argillamprodere.
37. Mox igitur habemus, quam ream in quae-stione instituta agamus, Aquam scilicet argillaceam;
rem