Band 
Volumen decimum.
Seite
59
JPEG-Download
 

ET REGINA SUEC. HABITA, j 9

Europas institutae sunt Academia;, Professorum-que munera. Attamen doctrinae non ubiquepares tulerunt fructus; nam, si liter» ad ju-stum gradum cum vi necessaria evehendae sunt,necesse est

ut tegantur sub umbra libertatis aureae;

ut Docentibus fatis sit prospectum, ne advictum quaerendum tempus dividere co-gantur;

ut certantes laborent, nec coacti; namcoacta nutrix alit privignos;

ut doctrinas tam gratas reddant discipulis,.quam fieri potest; ut capiantur amoreillarum, haud inviti;

ut juventus, quae in literis multum pro-fecit, praemio* diligenti» afficiatur;, nefe frustra laborare credat.

Ubi vero eruditorum merita annis me-tiuntur, non experientia, ibi scientiaejacturam faciunt gravissimam; ibi juven-tus sibi videtur frustra operamj in Aca-demia impendere.

Tum cultus & elegantia vitae, Galliciinores & Gallicus sermo, morumquevenustas, plurimi aestimantur.

Hinc consequitur illud, ut eadem instituta, diver-so tempore, diversos habuerint effectus. Ac-cidit interdum, ut ager optime cultus nil red-dat agricolae; nihil enim est qui arat, nihilqui ferit, sed unice qui incrementum dat;fine sole coelique clementia frustra operaturagricola; sic etiafii liter® numquam florueruntfructusque tulerunt, nisi summi Magistratussereno vultu eas adfpexerint.

Doctri-