I DISQUISITIO DE SEXU PLANTARUM. 101
I Ab ultimis retro temporibus potiffimum victum
I Arabes furniere a Phrenice, seu Palma Dactylifera,Perses ab illotum Terebintho , Aegcei a Ficu , ChiiMaftichen coluere. His omnibus sexui plantaruminhaerere necelse fuit, maws in foeminam actionemeadem methodo promoturis, qua hodieque utun-, tur; rem itaque adeo apertam ignorare prorsusnequivere, in his certe arboribus. Quo dii verofata scientiae illius perpendimus, quae vegetabilium| cognitionem tradit, facile in caussam incidimus,cur haec theoria tam sero in plenam lucem pene-traverit. Veterum scripta minime testantur, Bo-tanicos in sua scientia longe progressos fuisse,quamvis Mathesis & Astronomia hoc jam temporead magnum pervenerit fastigium. Opera Theophrasti,Diofcoridis ac Plinii, pristinae eruditionis promtuaria,
| nullam certe Philosophiam in hoc studiorum genere! nobis exhibent, tanta licet cura Diofcorides simpli-cium usus conquisiverit, nec minori industria Geo-ponici, inprimis apud Romanos, in re Rustica ex-polienda, laboraverint. Post palingenesiam littera-rum primum Botanicorum opus fuit, ruinas inveteris sapientiae ruderibus excutere et pervesti-gare, quo labore cum non magnas colligi divitiasanimadvertissent, in ipsam demum naturam, ocu-los animosque converterunt, plantas ad autopfiamdescribere coeperunt, donec adeo obruebantur illa-rum copia, ut viam exitumque invenire in suishortis ipsi prope desperarent, inprimis cum Indiantraque tanta illis quotidie supplementa mitteret,ut his omnibus complectendis, nulla jam sufficeretmemoria. Systematicis tandem fatis negotii faces-ferunt plantae universa: ex fructificatione describen-dae, inque suas distribuendae phalanges, immo adhunc usque diem hce illos curae occuparunt. Cumvero Systematici ipsi Corollam praecipue spectarent,
• quae oculis maxime obludit, & fructum, qui maxi-
G 3 mum