Band 
Volumen decimum.
Seite
105
JPEG-Download
 

DISQUISITIO DE SEXU PLANTARUM. 105

mibus nasus deest; pedibus serpentes & pisces ca-rent; maxima certe pars vermium oculis, pulmoni-bus pisces, insecta & vermes, machinis certepnevmaticis, qualibus quadrupeda, aves & am-phibia praedita non sunt. Ita, quo longius na-turalis hajc catena a nobis extenditur & discedit,eo etiam simplicior redditur, adeo ut in vermibuspostremis, in Taenia, in Gordio, in Lumbricopermulta desiderentur, quae in animalibus adsunt,quae perfectiora dici solent; & in ultimo demumregni animalis limite constituti, Zoophyta anim-advertimus, animalia composta, ramis diffusa, basiradicata, flores explicantia, verbo, plantis simi-liora quam animalibus, nisi quod ea re sola adhaec propius accedant, quod motum voluntariumsystematis ope nervosi habeant, unde horum flo-res sentiunt, & sua sponte vibrantur, cum aereexterno, qui plantas concutit, non possint, ut-pote in maris voragine plerumque delitescentes,ut Sertularice, nuper demum fida & accurata Ellisiiopera illustratae.

Ad haec ipsa naturalia quando venerimus, inconfinio utriusque regni, animalis & vegetabilis,heremus prope incerti, cujus cives singuli cen-sendi sint, nec aliam habemus notam, qua incolas

G 5 tam

torium externum, ut in Historia Societatis istius vi-dere est. BrouJJonet.

Geoffroy organa auditus complurium Reptilium, utBufonum, Ranarum, Viperarumque descripsit; & Fa-bricius, in Acad. Kiloniensi Professor, operibus ento-mologicis celeberrimus, in Gammaris & Cancris par-tes auditui dicatas detexit, earumque descriptionem de-dit in Novor. Affor. Soc. Haffnienfis Volumine II.

$0. Hunter reperit instrumentum auditus in Sepia.t Smith.