Band 
Volumen decimum.
Seite
109
JPEG-Download
 

DISQUISITIO DE SEXU PLANTARUM, 109

ternus, animantiane sint an plantae? Ventriculumquidem, seu tubum intestinalem, plantae non ha-bent, cum eo non indigeant, utpote quae vasislacteis, seu radiculis, chylum ex humida terrasugant; at perquam difficile etiam erit, hunc in-testinalem tubum in Scrtulariis & Hydris minimisg) demonstrare, Corde porro vegetabilia destituun-tur, neque eo opus habent, quod calor aestivushorum liquores-expandit, eoque ipso versus mi-nimam resistentiam summitatum protrudit; sed ne-que in illis animalibus, quorum proxime mentio-nem fecimus, ullus cor ostendere valuit.

Insecta metamorphosin subire videmus, & hacdemum peracta generationi apta reddi. Sed haectransformata, e. gr. Papiliones, non magis erucaesute sive larvas diffimiles, quam herbis suis flores,sunt.

Phalaena Bombycis ore caret, iliique post me-tamorphosin unicum negotium est, genus propa-gare, id est generare <x parere. Eodem modoplantae omnes metamorphosin subeunt, larvamherba; exuunt, & nudae in flore conspiciuntur,cujus & hoc unum opus est, eandem speciem au-gere propagatione. Ipsa etiam exutio larvae in in-sectis & vegetabilibus consimili prorsus more per-agitur; Cortex dehiscit, abitque in calycem, super-stitem quidem, ut si ori vel tenello fructui exteriustegmentum sit; Liber vero, mollior ac diaphanus,ulterius extenditur in corollam coloribus ornatam,quae velut alae papilionum fixa vibratur volatque ven-torum

g) Organon, in plurimis animalibus hujusce ordinis procorde inserviens, superficie externa Ventriculi Vicefungitur; sic saltem se habet res in Medusa, Brouß'.