Band 
Volumen decimum.
Seite
124
JPEG-Download
 

124 disquisitio de sexu plantarum.

ORNITHOGALUM nutans sex filamenta lata& in Campanae formam conniventia habet, quorumtria exteriora reliquis dimidio breviora sunt, adeout horum anthera; nullo modo stigma polline con-tingere poste videantur; sed natura miro artificioexteriorum antheras intra tubum inflexit, ut mu-nere suo perfungi possint.

MUSA duplicis speciei floribus hermaphrodi-tis gaudet, prioribus antheris imperfectis, poste-rioribus stigmatibus obsoletis; cumque hi prodeantpostquam illi floruerunt, nequivere flores prioresffficundari, ideoque nec semina in hortis nostrisobtinent, vix in Indiis fatas. Quod diu opta-veram, floruere mihi hoc anno binae Musae tamapte, ut una promeret flores priores femineos,dum altera suos masculos inceperat aperire. Ad-currebam confestim, antheras prioris plantae colle-cturus, iisque inspersurus novos flores femineos,ut demum viderem semina, quae viderat certenullus Botanicus. At vero dum antheras exami-narem, ut ut grandes, observo eas polline omninocassas & vacuas, adeoque nunquam fecundas, at-que in hortis semina nunquam obtinenda. Nul-lus autem dubito, quin in loco natali detur plan-ta mas, qua* promat flores absque fructu; hancceneglexere hortulani, dum femina ferat grossos abs-que seminibus, uti Ficus femina, & tanquam illamultiplicatur facile stolonibus. Ideoque etiamfructus vix grandescit in Musa, sed gross ora ger-mina maturescunt inania.

Dies prius deficeret quam exempla. PHOE-NIX daEtylifera femina Berolini diu floruit steri-lis. Sed cum Berolinenses flores a Mare, Lipsiseflorente, per tabellarium publicum asserendos cu-rassent, fructum horum ope fecit, ejusdemque ge-neratio-