Band 
Volumen decimum.
Seite
16
JPEG-Download
 

1 6

NOVA GRAMINUM GENERA.

ginicam, Silvaticam, fortaffis etjam Capillarem,ut putat HUDSON, varias esse species haudqua-quam contendissent; nec Poam Alpinam a Triviali,Pratensi, Angustifolia & Palustri distinxissent. Hosvero maximorum hominum, summis laudibus adcoelum usque Ijure elatorum, errores ante oculosponendo, tantum abest, ut magnam eorum famamimminutam velimus, ut potius errores illorum talesesse, contendamus, qui ab ipsis inventoribus evi-tari vix potuerint. Quae quum ita sint, inventaeorum, quibus scientiam nostram ditarunt, gratoagnoscenda sunt animo, & unumquodque gramen,varietatibus, ad quas pronum est, frequentiori ob-servatione definitis, exactaque disserentia, queesemper eadem manet, constituta, ad debitas Classessensim reducendum.

Exempli caussa ulterius ponatur 5) TriticumRepens , quod in cultis, arvis & pratis valde variat,inerme tamen existit, & gramen quam maxime discre-pans reprassentat. In maritimis vero, foliis brevi-bus, strictis, involutis & pungentibus, glumis ari-statis, villosis. Faciem itaque vulgari difiimillimamhabet, adeo ut nullus dubitaret, quin .alia essetspecies, cujus contrarium dadem radix, in hortisplantata, facile ostendit.

Huc etiam pertinet 6) Festuca Fluitans , quaevulgaris est, & ab omnibus nullo negotio cognosci-tur, in fossis, primo vere aqua repletis, decumbens.Aquam tunc foliis longis, planis & natantibus

tegit,