NOVA GRAMINUM GENERA.
i8
nuerint nodos, e. g. Jlopecurus bulbofus, quemsiepe nominatus HUDSON, in aquosis fatum, inAlopecurmn Geniculatum converti, observavit. Necminus singulare est, quod Pbiewn Bullosum , culturaadhibita radicem ceperit fibrosam & culmum re*ctum, adeoque in Pbiewn Pratense fuerit commuta-tum; veluti Festuca Dumetorum, in ollis, siepemorboso simili statu laborat, articulis culmorumnodosis, at in solo laxiori & aptiori culta articu-los culmorum nodosos deponit. Hordeum Nodosumin horto Academico Upsaliensi nodos radicum sen-sim deseruit & in habitum Hordei Murini recessit.Neque incredibile est, Hordeum Bullosum , hisceaffine, solo tubercula sua accepta referre.
Hinc satis patet, quanta opus sit prudentiaquantaque accuratione in fpeciebus Graminum riteexplicandis & determinandis, & negotium hoccepluribus implicatum esse molestiis, quam putantnonnulli Rei Botanicae scriptores, qui, ut nomenInventoris attingant, ob minimam sibi visam discre-pantiam, ad novas formandas species, singularipruritu statim sunt parati.
Exempla, jam allata, ad sententiam nostramdemonstrandam sufficiunt, & aliis, quibus tempusest & opportunitas, ejusmodi varietatum porroobservandarum & inquirendarum occasionem darepossunt, quibus nixi, firmiora certa? & stabilisGraminum cognitionis & distinctionis fundamentajacere queant posteri.
§. IV.