Band 
Volumen decimum.
Seite
71
JPEG-Download
 

Progressus cognitionis muscorum .

T enuiffim®, quibus componuntur Muscis par-tes, utpote oculis non armatis vix con-spiciendae, difficultas eosdem inveniendiflorentes, nec non loca, in quibus plerique eo-rum habitant, inamoena, & ad quae fepiflime nonnisi difficillimus datur accessus, in caussa fuere,cur hi diutissime inter omnium familiarum vegeta-bilia, incogniti, atque ut abjecti & indigni adquos animus adverteretur, fuerint habiti. Necitaque mirum, cur tritum illud inficeta? plebisadhibitum fuerit: Muscos (s Muscas legat, cui aliudnon suppetit negotium. Eadem ipsis in hoc ferenostrum usque Seculum fors mansit. Nam licet:Floras plurimi conscripserint Botanici, alioquin

E 4 maxi-