Band 
Volumen decimum.
Seite
137
JPEG-Download
 

DELICUE NATURiE.

79

repunt, adhaerent animalibus; alia aliter. SedBaccarum & Pomorum semina comeduntur abanimalibus; & quae integra ingesta fuerunt,egrediuntur illaesa , ac simul stercorata , prae-terquam e ventriculo Gallinaceorum. Sic ubinova incipit vita, desinit prior ; nam ramus,ceteris paribus , crescit in infinitum, nisi ru-dimentum floris accedat, quod vegetationemterminat.

Tempus mihi non permittit loqui de planta-rum manibus, glandulis , utriculis multisquealiis.

Ceterum in floribus Vegetabilia conspicimus in-terne ; in iisdem videmus , qualis propriefit quaeque planta ; nam absque flore plantasub larva sua occultatur. Si in horto habe-mus plantam aliquam ignotam , quae nondumfloruit; quantum operae impendimus, ut illamvideamus florentem ! tumque illico cernimus,quale fit ejus nomen ? num antea fuerit cogni-ta ? sin minus , novum ipsi & distinctum darescimus nomen, cum characteribus diagnosti-cis ; novimus ejus naturam, & reliqua.

Opobalsamum quoad florem ignotum erat , &

crebebatur affine Pinui & Abieti , donec b.Forskwlius mihi misiflet florem , quo facto in-notuit, illud ejusdem naturae elfe , atque Ame-ricanorum Amyris.

Terra distributa est Vegetabilibus ab eorum Crea-tore , ut quodcumque habeat suam Stationem ,perinde atque Exercitus bene collocatus ; itaut , quamquam ignarus sibi videatur videreomnia in summa confusione , tamen in sum-mo vivant ordine.

Tei-