PRAEFATIO.
sunt collocata, aut in iisdem §§. continentor producta, aut ferentedisputatione opportune transvecta, debilitat & destruit punctim, cae-sim, tractim, seu nunc brevi, nunc copiosiore responsione, saepe ante-occupatione, aliquoties in argumenta adjuncta excursu.
Tibi, Lector benevole, i. opus erit patientia, ut librum nostrumtotum legas. Super abusu & usurpatione Jurium Potestatis PontificiaeFebronius objicit propemodum infinita. Ergo respondere, nili pro-pemodum infinita, non omnino prodest. Nisi dejectis capitibus, prae-ustisque cervicibus, perempta non fuit hydra. 2. Opus erit cunea-tione, ut utiliter legas. Febronii insidiosae ac fraudulentae Medita-tioni Meditationem sinceram objicio & apertam. Seria properarinon debent, nec scriptione, nec lectione; maxime cum certum estsingulos in passus lucrum. 3. Denique opus erit tranquilla & animi& oculi fpeäatione, ut jucunde legas. Febronius Medii lui agminis ca-taphractos & hastatos suos viritim in nos ducet, & a nobis excipien-tur ac caedentur viritim. Post quemvis dejectum quivis Vindiciarumpraesentium Numerus & paragraphus moram respirandi dabit, locum-que tranquille spectandi, & considerate arbitrandi, an, quomodo &quantum quisque vel debilitatus vel caesus sit: post omnes autem con-fectos non sine leni motu animi cernes Febroniani Systematis ordi-nem non totum quidem destructum, at certe sic ruptum, ut, qui incornu dextro & sinistro ac in subsidiis a me necdum tentati & laces-siti sunt ordines argumentorum, deinceps inutiles futuri sint, aut ci-tra vexationem frangendi; id quod in Vindiciis aliis, iisque Deere--toriis (quod Deus Veritatis bene vertat? ) nos expectes facturosbrevius, non remissius. Summa quippe res est, quae pro Keligioneest, quacum Apostolicae Sedis intime conjungitur Auctoritas; &filium vel mutum clamare natura jubet, cum inimicus telo invadit pa-trem: Patrem,inquam,qualem in hodierno praeprimis Sanctissimo Do-mino Domino nostro, Elemente XIII. Pontifice Maximo, omnis sibigratulatur & veneratur Ecclesia Sanctorum. Equidem ejus magni-tudo Sanctitatis, Verbo Dei sponsore nixa, non respexit in Vanitates& insanias' falsas , quas Apostolicae Sedis inimicus recens & atrox,Febronius, omni spargere ausus est foro, nisi quatenus, qui in gre-ge Domini sunt, infirmis afflare noxam possent. Apostolicae veroSedis filius, quantumlibet alioqui indignus, elinguis ac mutus nonpotui, non debui non & ipse respicere, ac meis pro viribus scribe-re, quae credebam profutura, ut salva semper fit & esse intelligaturApostolicae Sedis Auctoritas. Concil. Trid. Sess. XXV.
VINDICIA.