Buch 
Vindiciarum Adversus Justini Febronii ICTI De Abusu Et Usurpatione Summæ Potestatis Pontificiæ Librum Singularem Liber Singularis / Auctore RR. DD. Gregorio Trautwein, Præposito Et Abbato Exempti Collegii S. Michael. Archang. Ad Insulas Wengenses Canon. Reg. Ulmæ Suevor Electo
JPEG-Download
 

f4 Findiciitr. Lib. Sing. contra Just. Febron.

brosum est, & grave scandalum pavit &c. ROM. Quae tu hacte-nus adversus Curiam Romanam, SS. Pontifices, aliosque Supre-mi ordinis Hierarchici; vix ulla sunt simpliciter vera, plura mi-nus, vel aliter vera, plurima simpliciter falsa; itaque cum a potio-ri fiat denominatio, quascunque hactenus dixisti & propalasti, sim-pliciter probrosa, graviterque scandalosa sunt. Si quid simpliciterverum est, certe ex fine tuo est corruptum.

FEBRON. Dico ex S. Augustino: Non ideo, quod aliqui prcc-postere scandalizentur - - a promovendo vero communique bono abjli-nendum est, ad quod ampleffendum prudentiores non indispositi esse ra-tionabiliter creduntur . p. 397. n. 6. ROMAN. 1. Argumentumcommutatitium, Febron!, Dialecticis nihil probat. Hoc autemargumentum tuum ex vago quodam Augustini loco, qua huc trans-latum, commutatitium & omnibus Sectariis est & fuit familiare.2. Sicut praepostera stipulatio dicitur, quae obligationem ante con-ditionis eventum constituit; 1 . Praeposteri. 25. C. de Testam. §. itemfi. 2. Institut. D. de inutil. stipul.; sic praeposterum Scandalum est,quod ante causam Scandali vere datam, vereque cognitam sumi-tur. Quod genus Scandali utrum apud nos est, an apud te ? Ve-rene Sedes Apostolica per Curiam suam dedit tanti, ac tu vocife-raris, Causam Scandali? nos hactenus negavimus, & negabimusin posterum. Verene tu causam dati hujus Scandali tam multipli-cis cognovisti ? id ipsum negavmius hactenus & negabimus in po-sterum. At tu vere dedisti, & nos vere cognovimus causam a tedatam incredibilis causam scandali. Hoc Patet 1. Ex testimoniisBrevis Apostolici Clement. XIII. ad Episc. Germ. XIV. Martii 1764.ex Decreto Eminent. Cardinalis & Episc. Constantiensis Conradide Rodt Prographico seu proscriptivo 18. May 1764. Ex Justinia-ni Frobenii Epistola ad te Justin. Febr. 1764. Ex Dissert. A eadem.Heidelberg, de Die 3. Sept. 1764. in opus tuum edit. Ex Prasfat.Veritatis Concilii Burgofontani eod. An. Ex Jo. Ernesti Schubert!Commentat. Historico - Theologica de Jurisdict. Pont. Rom. 1764.Ex Göttingan. Nov. Erudit. Part. 116. 26. Sept. 1763. Ex Ca-roli Frider. Bahrdtii Dissert. contra te 14. Decemb. 1763. Lipsiaepaffim, praesertim §. VII. &VIII.

Patet