Buch 
Vindiciarum Adversus Justini Febronii ICTI De Abusu Et Usurpatione Summæ Potestatis Pontificiæ Librum Singularem Liber Singularis / Auctore RR. DD. Gregorio Trautwein, Præposito Et Abbato Exempti Collegii S. Michael. Archang. Ad Insulas Wengenses Canon. Reg. Ulmæ Suevor Electo
JPEG-Download
 

Nomenclator Febronianus .

II

suspecta sunt omnia: odiosa omnia: desperata omnia: officium ar-ripit diabolicum, officium aversandi. Nam quidquid ab aliis prce-cogitatum, consultum, attentatumve fuerit; impugnans destruit:nihil tamen cedificans, nihil promovens, affor Contradifforum, non con-siliator. Jo. Gerson. Part. IV. Collat. pro Licentiandis in Decretisaltera fol. VI. litt. L. M. Quis Febronium legit, & hanc ejus ima-ginem germanam non agnoscit ?

XXIV. Petilianus. Kam a S. Augustino Petilianus appella-tur non veridicus Disputator, sed maledicus Conviciator, apud Raym.Missorium in Dissert. erit. p. 246. Disputat Febronius: quam nihilveridice; conviciaturi quam maledice!

XXV. Quiritator & Murmurator nefarius & Arnoldico - Fer-rerianus. Nam An. 1563. d. 22. Sept. inter Oratores Regis Gal-liarum Arnoldus Ferrerus jureconsultus, in Conventum Patrum Tri-dentinorum admissus, Objurgatoris potius, quam Oratoris in mo-rem aspere dixit & aculeate. Querelae illius omnino cum Febro-nianis ejusdem sunt farinas pistas, tostaeque: Galliam jam a 150. annis conquestam adhuc expeffare, quam petiisset in 4. Conciliis ultimis Reformationem. Proposita Reformationis Capita nec Re- gi, nec Consiliariis ejus satisfacere. Nihil ad Catholicos confir- mandos, vel haereticos reducendos idoneum continere. Con- gruere parum veteri disciplinas, adversari multum. Legibus, quas de rebus Ecclesiasticis Galliae Reges antehac ediderunt, Ecclesiam fuisse per Episcopos gubernatam 400. annis ante li- brum Decretalium &c. observantiam illarum Regem velle instau- rare; cum non prohibeant, Episcopos orare, concionari &c. post haec perrexit dicere contra pluralitatem beneficiorum, Resignatio- nes in favorem tertii, Regressus, expeffativas, Annatas, prceven - tiones &c. Responsum Philippicas suae non expectavit, non de-sideravit objurgator plane iniquus: ipsis adeo Gallis sermo hominisdisplicuit: suspicionem Religionis in eo non sanae multum. auxit,& odium magnum peperit apud omnes, qui deinde graviter refu-tarunt, quae incongrue, contumelioseque dixerat: discedenti e Con-ventu a Legato Praeside objectum est, illum, sicut olim tribunumplebis contra leges Consulum, fuisse locutum: eum quasi cunctosPatres damnare, iis de rebus Ecclesiasticis praecepta dare: credi-bile non videri, eum a Rege Christianilsimo fuisse jussum talia dice-re.