22 Nomenclator Fcbronianus.
pis, Christi Vicarii generalis, SS. Pontificis certi, indubitati,Canonici. Quod quam remotum sit a vera prudentia, indicavitjam in Concilio Constantiensi Petrus de Alliaco in Concione I. deS. Ludovico, dicens: Capite & partibus a se divulßs, non ejje Oeco-nomum & Apofiolicum Directorem , adeoque Reformationem procederenon posse. 2. Imprudens Orator. Nam partes prudentiae secundumTullium sunt tres: Intelligentia, per quam animus prospicit ea,quae sunt: Providentia, per quam videtur aliquid futurum, ante-quam factum est: Memoria, per quam repetit quis ea, quae fue-runt facta. Num Febronius recte intelligit, quae ipsi videntur inCuria Romana, ipsisque SS. Pontificum Decretis, Juribus &c.Minime recta, sed perniciosa, male usurpata, intolerabilia? numalteram partem audivit satis, neutro anticipata voluntate inclina-tus &c. ? Num prospicit minus aut nihil, quae violentae fuse con-sultationes gignent, vel gignere possunt mala in utraque Republi-ca? Summo Morum Magistro, divinitus immediate constituto, comi-tialibus Ecclesiae Correctionibus poenali actione subjecto, subjuga-toque, quis Summorum Regum ac Principum Sceptris suis perpe-tuo metuere non habebit seditiosos Fasces, Virgasque in Dominan-tium delicta tam vigilantes, qnam in ultionem fui propensas? Ari-ftocratiae Graecas, Romanae, Civitatum Imperialium, quoties tri-bunitia aut ambitione, aut morositate concussae? quoties ancillaread obsequium compulsae? quoties in Democratiae incertos aestusconjectae? quoties Timocratiae fluctibus, & multitudinis furoribustraditae sunt? ad haec similiaque num Febronius suam retulit Me-moriam? legat ergo in Dissertatione Heidelbergensi, in tabulis Pro-scriptionum Romanae, Archiepp. & Episcopalium, in Clariss. Ban-delio, in ipsis adeo Acatholicis, Bahrdtio &c. 3. Imprudens Se-
nator. Senatorem, tametsi non rogatus, non petitus, agit RegniEcclesiastici, cui perpetuum fas sit, indicare vias, quibus seditio-ne aversas gentes facillime reduci queant. Sed Joan. Gersonus :Homines bonce voluntatis, inquit, ad habendam Pacem in San&a Eccle-sia tam in generali Grcecorum & Latinorum, quam in particularibusReformationibus debent dirigi & instrui principaliter 1. per San-fitam Scripturam, in qua datur jus divinum, 2. per Philosophiammoralem, 3, per Sancta Decreta & Decretales, 4. per Leges Civiles*Part. IV. Serm. de Pace & Unitate Grase. f. XLV. litt, 0.
Ad