Buch 
Vindiciarum Adversus Justini Febronii ICTI De Abusu Et Usurpatione Summæ Potestatis Pontificiæ Librum Singularem Liber Singularis / Auctore RR. DD. Gregorio Trautwein, Præposito Et Abbato Exempti Collegii S. Michael. Archang. Ad Insulas Wengenses Canon. Reg. Ulmæ Suevor Electo
JPEG-Download
 

Nomenclator Fehvonzanm.

ii

asserentem, dum ardentius persequitur, eo provectus est, ut nec duas*quidem naturas & operationes admitteret, sed unam tantum. Damnatus est in Concilio Chalcedonensi, at non ideo error extin'äus, quin in multos, magnosque serperet, Episcopos praesertim; quibus ut major doctrina, ita major ambitio & no* vi cupido, unde admiratio, plaususque ingenii. Inter illos Pe- trus Alogus, quem in Alexandrinam sedem, qua nuper sceleri- bus excidit, Zeno Imperator evexerat, Aeacio nitente, & Joanni Talaidae infenso, quem Alexandrini elegerant. Huic crimini datum, quod Infulas recepisset, voto ejuratas. Sed veritas erat offendo Patriarchae, quem electio Talaidae latue- rat, litteris casu amiffis; sed quod casus fuerat, contemptum arbitrabatur. Mogus Eutychianam haeresim imbiberat, ean- demque Zenoni instillaverat, occulte tamen , ac velo teffiam, ne palam micaret. Persuadet Zenoni, ut Ecclesia discordiis fla- grante, viam aliquam meditetur componendae pacis, animos- que sociandi, non quod pacem curaret, sed ut, quod pugna bello - que non poterat, deditione lucraretur; quam si Catholici haud in- irent, quod futurum praevidebat, novae causae suppeterent, eos persequendi; evenitque ex voto.

Zeno edictum vulgat additque causas, dicht pulcherrimas, sed re inanes. Nicaenum, Constantinopolitanum, ac Ephesinum»» Concilia recipi jubet, Chalcedonense praeterit, aboletque silen- tio: Afferuntur, inquiens, nobis libelli supplices - - qui nos vehe- menter obtestantur, ut stmffiffimis Ecclesiis restituatur Concordia, membraque membris conjungantur &c. Hae speciosae rationes liuic,» edicto praetextae; sed quo eventu? Tantum abfuit, Eutychia-,, nos leniri, pacemque componi, ut ilii quidem optatis potiren- tur, & victoria insolentes, obtentuque rejectae pacis, tanto a- cerbius Catholicis insultarent, nec ideo tamen Hen otico placa- rentur. Cum enim ab Henotico Concilium Chalcedonense non satis clare damnaretur, ab Alexandrino Patriarcha, Petro Mo- go, desicMitit, unde illis acephalorum nomen. Ergo nec hceretC,, cis edicto, nec Catholicis satisfactum, auctis potius, quam sopi-

Par* I- e tis